25 nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam Genèse 24.54 Genèse 24.56 Genèse 18.33 Genèse 28.15 Genèse 24.6-24.7 26 da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi Osée 12.12 Genèse 29.30 Genèse 31.6 Genèse 29.19-29.20 Genèse 30.29-30.30 27 ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te Genèse 26.24 Esaïe 61.9 Ruth 2.13 Genèse 39.21-39.23 Actes 7.10 28 constitue mercedem tuam quam dem tibi Genèse 29.15 Genèse 29.19 29 at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua Genèse 31.6 Genèse 31.38-31.40 Matthieu 24.45 1 Pierre 2.18 Genèse 30.5 30 modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae 1 Timothée 5.8 Deutéronome 11.10 2 Corinthiens 12.14 31 dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua Psaumes 118.8 2 Samuel 21.4-21.6 Hébreux 13.5 32 gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea Genèse 31.8 Genèse 31.10 Genèse 30.35 33 respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent Exode 13.14 2 Samuel 22.21 Psaumes 37.6 1 Samuel 26.23 Esaïe 59.12 34 dixit Laban gratum habeo quod petis Nombres 22.29 Galates 5.12 1 Corinthiens 14.5 1 Corinthiens 7.7 35 et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum Genèse 31.9 36 et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius 37 tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius Ezéchiel 31.8 Genèse 31.9-31.13 38 posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent 39 factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa Genèse 31.38 Exode 12.35-12.36 Genèse 31.9-31.12 Genèse 31.40 Genèse 31.42 40 divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus 41 igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent 42 quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob 43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos Genèse 30.30 Genèse 26.13-26.14 Genèse 24.35 Genèse 13.2 Genèse 28.15