Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 29     

Exode 29
Vulgate


1 sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos Malachie 1.13-1.14 1 Pierre 1.19 Exode 12.5 Matthieu 6.9 Exode 20.11
2 panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies Nombres 6.15 Lévitique 6.19-6.23 Nombres 6.19 Lévitique 2.15 Lévitique 7.12
3 et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes Lévitique 8.31 Nombres 6.17 Lévitique 8.26 Lévitique 8.2
4 et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua Exode 40.12 Hébreux 10.22 1 Pierre 3.21 Jean 13.8-13.10 Lévitique 8.3-8.6
5 indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo Exode 28.2-28.8 Lévitique 8.7-8.8
6 et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram Lévitique 8.9 Exode 28.36-28.39
7 et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur Nombres 35.25 Lévitique 21.10 Exode 28.41 Psaumes 133.2 Lévitique 10.7
8 filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo Lévitique 8.13 Exode 28.40
9 Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum Nombres 18.7 Lévitique 8.22-8.28 Hébreux 7.11-7.14 Nombres 16.40 Nombres 16.10
10 adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius Lévitique 8.14 Lévitique 1.4 Exode 29.15 Exode 29.19 Lévitique 3.2
11 et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii Lévitique 9.12 Lévitique 9.8 Exode 29.4 Lévitique 1.3-1.5 Lévitique 8.15
12 sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius Exode 27.2 Lévitique 8.15 Lévitique 9.9 Exode 30.2 Lévitique 4.18
13 sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare Lévitique 3.3-3.4 1 Samuel 2.16 Lévitique 4.35 Esaïe 43.24 Lévitique 9.10
14 carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit Lévitique 4.11-4.12 Lévitique 4.21 Exode 30.10 Lévitique 5.6 Lévitique 4.29
15 unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus Exode 29.19 Exode 29.3 Lévitique 1.4-1.9 Exode 29.10 Lévitique 8.18-8.21
16 quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare Exode 29.11-29.12
17 ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius Lévitique 1.9 Matthieu 23.26 Lévitique 8.21 Jérémie 4.14 Lévitique 1.13
18 et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei Genèse 8.21 Lévitique 1.17 Exode 29.25 Philippiens 4.18 Jérémie 7.21-7.22
19 tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus Exode 29.3 Lévitique 8.22-8.29
20 quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum Lévitique 8.24 Esaïe 50.5 Lévitique 14.7 Hébreux 10.22 1 Pierre 1.2
21 cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus Hébreux 9.22 Exode 29.7 Lévitique 8.30 Exode 29.1 Hébreux 10.29
22 tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum Exode 29.13 Lévitique 3.9 Lévitique 9.21 Lévitique 9.19 Lévitique 8.25-8.27
23 tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini Exode 29.2-29.3 Lévitique 8.26
24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino Lévitique 7.30 Lévitique 8.27 Lévitique 10.14 Exode 29.26-29.27 Lévitique 9.21
25 suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est Lévitique 8.28 Exode 29.41 Lévitique 1.13 Lévitique 2.9 Psaumes 99.6
26 sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam Lévitique 8.29 Psaumes 99.6 Lévitique 7.31 Lévitique 7.34
27 sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti Lévitique 10.15 Nombres 18.11 Deutéronome 18.3 Hébreux 7.28 Lévitique 7.37
28 quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino Lévitique 10.14-10.15 Exode 29.27 Lévitique 3.1 Nombres 31.29 Nombres 31.41
29 vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum Nombres 18.8 Exode 28.3-28.4 Exode 40.15 Nombres 20.26-20.28 Exode 30.30
30 septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario Nombres 20.28 Genèse 8.12 Exode 29.35 Lévitique 9.1 Lévitique 12.2-12.3
31 arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto Lévitique 8.31 1 Samuel 2.15 1 Samuel 2.13 Ezéchiel 46.20-46.24
32 quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent Matthieu 12.4 Exode 29.2-29.3 Exode 29.23 Exode 24.9-24.11 Lévitique 10.12-10.14
33 ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt Nombres 18.4 1 Corinthiens 11.26 Nombres 16.40 Nombres 1.51 Jean 6.53-6.55
34 quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt Exode 12.10 Lévitique 8.32 Exode 29.28 Lévitique 10.16 Exode 16.19
35 omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum Exode 40.12-40.16 Exode 29.37 Lévitique 14.8-14.11 Exode 39.42-39.43 Jean 16.14
36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem Hébreux 10.11 Exode 30.28-30.29 Exode 30.26 Ezéchiel 48.18-48.20 Exode 40.9-40.11
37 septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur Exode 40.10 Matthieu 23.19 Matthieu 23.17 Exode 30.28-30.29 Daniel 9.24
38 hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter Daniel 12.11 Nombres 28.3-28.8 1 Chroniques 16.40 Daniel 9.27 2 Chroniques 31.3
39 unum agnum mane et alterum vespere Ezéchiel 46.13-46.15 2 Rois 16.15 Actes 26.7 Psaumes 55.16-55.17 Luc 1.10
40 decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno Lévitique 23.13 Esaïe 57.6 Joël 2.14 Ezéchiel 46.14 Philippiens 2.17
41 alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis Psaumes 141.2 Ezéchiel 46.13-46.15 Daniel 9.21 1 Rois 18.29 Esdras 9.4-9.5
42 sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te Exode 25.22
43 ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea 1 Rois 8.11 2 Chroniques 7.1-7.3 Exode 40.34 Ezéchiel 43.5 2 Chroniques 5.14
44 sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi Lévitique 21.15 Lévitique 22.16 Lévitique 22.9 Jean 10.36 Apocalypse 1.5-1.6
45 et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus 2 Corinthiens 6.16 Zacharie 2.10 Lévitique 26.12 Exode 25.8 Apocalypse 21.3
46 et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum Exode 20.2 Lévitique 11.44 Ezéchiel 20.5 Lévitique 19.2 Jérémie 31.33

Cette Bible est dans le domaine public.