1 Ego autem ab anno prime Darii Medi, stabam ut confortaretur et roboraretur.
Daniel 5.31 Daniel 9.1 Actes 14.22 Daniel 10.18
2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside; et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes; et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae.
Esdras 4.5-4.6 Daniel 10.1 Daniel 8.26 Daniel 10.20-10.21 Amos 3.7
3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.
Daniel 11.16 Daniel 11.36 Daniel 8.21 Daniel 5.19 Daniel 7.6
4 Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos caeli, sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est; lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.
Daniel 8.22 Daniel 8.8 Jérémie 12.17 Daniel 7.2 Jérémie 18.7
5 Et confortabitur rex austri; et de principibus ejus praevalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio ejus.
Daniel 11.40 Daniel 11.25 Daniel 11.11 Daniel 11.14 Daniel 11.3-11.4
6 Et post finem annorum foederabuntur, filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam; et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.
Daniel 11.13 Daniel 11.40 Daniel 11.15 Daniel 11.7 Psaumes 10.5
7 Et stabit de germine radicum ejus plantatio; et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis, et abutetur eis, et obtinebit.
Malachie 4.1 Daniel 11.19-11.20 Jérémie 12.2 Esaïe 11.1 Luc 12.20
8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Aegyptum; ipse praevalebit adversus regem aquilonis.
Esaïe 46.1-46.2 Esaïe 37.19 Jérémie 43.12-43.13 Nombres 33.4 Esaïe 2.16
9 Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam.
10 Filii autem ejus provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum; et veniet properans, et inundans; et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.
Jérémie 46.7-46.8 Daniel 11.7 Jérémie 51.42 Daniel 9.26 Daniel 11.26
11 Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis; et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.
Daniel 8.7 Daniel 11.5 1 Rois 20.13 Daniel 2.38 Jérémie 27.6
12 Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus; et dejiciet multa millia, sed non praevalebit.
2 Rois 14.10 Ezéchiel 28.2 Proverbes 16.18 Esaïe 10.7-10.12 2 Chroniques 32.25
13 Convertetur enim rex aquilonis, et praeparabit multitudinem multo majorem quam prius; et in fine temporum annorumque, veniet properans cum exercitu magno et opibus nimiis.
Daniel 4.16 Daniel 12.7 Daniel 11.6-11.7
14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri; filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.
Actes 4.25-4.28 Apocalypse 17.17
15 Et veniet rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas; et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.
Jérémie 6.6 Ezéchiel 4.2 Ezéchiel 17.17 Jérémie 33.4 Proverbes 21.30-21.31
16 Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus; et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.
Daniel 8.9 Daniel 11.36 Daniel 11.3 Daniel 11.41 Daniel 8.4
17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo; et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud; et non stabit, nec illius erit.
Ezéchiel 4.3 2 Rois 12.17 Ezéchiel 4.7 Romains 8.31 Proverbes 19.21
18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas; et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.
Osée 12.14 Sophonie 2.11 Jérémie 2.10 Jérémie 31.10 Matthieu 7.2
19 Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget, et corruet, et non invenietur.
Psaumes 37.36 Ezéchiel 26.21 Jérémie 46.6 Psaumes 27.2 Job 20.8
20 Et stabit in loco ejus vilissimus et indignus decore regio; et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio.
Esaïe 60.17 Daniel 11.7 2 Rois 23.35 Deutéronome 15.2-15.3 Proverbes 30.33
21 Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius; et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.
Daniel 11.34 Daniel 8.25 Daniel 7.8 Psaumes 15.4 Psaumes 55.21
22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur; insuper et dux foederis.
Daniel 9.26 Daniel 8.10-8.11 Daniel 11.10 Daniel 8.25 Amos 9.5
23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum; et ascendet, et superabit in modico populo.
Daniel 8.25 2 Thessaloniciens 2.9 Genèse 34.13 Romains 1.29 Ezéchiel 17.13-17.19
24 Et abundantes et uberes urbes ingredietur; et faciet quae non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus: rapinas, et praedam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit; et hoc usque ad tempus.
Proverbes 19.6 Ezéchiel 38.10 Proverbes 17.8 Néhémie 9.25 Daniel 7.25
25 Et concitabitur fortitudo ejus et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis; et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.
Daniel 11.2 Proverbes 28.25 Proverbes 15.18 Daniel 11.10
26 Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur, et cadent interfecti plurimi.
Daniel 11.10 2 Rois 10.6-10.9 Matthieu 26.23 Jean 13.18 Michée 7.5-7.6
27 Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur; et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.
Habakuk 2.3 Psaumes 12.2 Daniel 11.35 Psaumes 64.6 Jérémie 9.3-9.5
28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis; et cor ejus adversum testamentum sanctum; et faciet, et revertetur in terram suam.
Actes 3.25 Daniel 8.24 Daniel 11.30-11.32 Daniel 11.22
29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum; et non erit priori simile novissimum.
Daniel 11.25 Actes 17.26 Daniel 11.23 Esaïe 14.31 Daniel 8.19
30 Et venient super eum trieres et Romani; et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet; reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.
Genèse 10.4 Nombres 24.24 Esaïe 23.1 Daniel 11.28 Jérémie 2.10
31 Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctarium fortitudinis; et auferent juge sacrificium, et dabunt abominationem in desolationem.
Daniel 12.11 Daniel 9.27 Matthieu 24.15 Marc 13.14 Daniel 8.11-8.13
32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter; populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.
Michée 5.7-5.9 Zacharie 9.13-9.16 Proverbes 19.5 Zacharie 10.3-10.6 Zacharie 12.3-12.7
33 Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.
Jean 16.2 Malachie 2.7 Matthieu 24.9 Hébreux 11.34 Daniel 12.10
34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
Matthieu 7.15 Romains 16.18 Actes 20.29-20.30 2 Timothée 4.3 2 Pierre 2.18-2.19
35 Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit.
Zacharie 13.9 Malachie 3.2-3.4 Deutéronome 8.16 Apocalypse 2.10 Daniel 11.40
36 Et faciet juxta voluntatem suam rex; et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum; et adversus Deum deorum loquetur magnifica; et dirigetur, donec compleaturi racundia: perpetrata quippe est definitio.
2 Thessaloniciens 2.4 Deutéronome 10.17 Esaïe 14.13 Daniel 2.47 Daniel 11.16
37 Et deum patrum suorum non reputabit, et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.
Ezéchiel 24.16 Genèse 3.16 Cantique 7.10 Esaïe 14.13 1 Timothée 4.3
38 Deum autem Maozim in loco suo venerabitur; et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.
Apocalypse 18.12 Apocalypse 13.12-13.17 Esaïe 44.9 1 Timothée 4.1 Apocalypse 17.1-17.5
39 Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.
Apocalypse 18.9-18.13
40 Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex austri; et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis, in curribus, et in equitibus, et in classe magna; et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.
Daniel 11.10 Daniel 11.35 Esaïe 5.28 Jérémie 4.13 Daniel 12.4
41 Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent. Hae autem solae salvabuntur de manu ejus: Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.
Jérémie 48.47 Jérémie 49.6 Jérémie 9.26 Ezéchiel 38.8-38.13 Esaïe 11.13-11.15
42 Et mittet manum suam in terras, et terra Aegypti non effugiet.
Zacharie 10.10-10.11 Zacharie 14.17 Ezéchiel 29.14 Apocalypse 11.8
43 Et dominabitur thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti; per Libyam quoque et Aethiopiam transibit.
2 Chroniques 12.3 Nahum 3.9 Jérémie 46.9-46.10 Exode 11.8 Ezéchiel 30.4-30.5
44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone; et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.
Daniel 11.11 Daniel 11.30 Apocalypse 17.13 Ezéchiel 38.9-38.12 Apocalypse 16.12
45 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum; et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.
2 Thessaloniciens 2.4 Michée 4.2 Daniel 2.35 Psaumes 48.2 Joël 2.20