Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 22     

Nombres 22
Vulgate


1 profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est Nombres 36.13 Deutéronome 3.8 Deutéronome 1.5 Nombres 32.19 Nombres 33.48-33.50
2 videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo Juges 11.25 Nombres 21.20-21.35 Nombres 21.3
3 et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent Exode 15.15 Josué 9.24 Josué 2.10-2.11 Psaumes 53.5 Deutéronome 2.25
4 dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab Nombres 25.15-25.18 Nombres 31.8 Josué 13.21-13.22 Nombres 22.2 Nombres 22.7
5 misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me Deutéronome 23.4 Josué 24.9 Jude 1.11 Michée 6.5 Nombres 23.7
6 veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris Nombres 24.9 Nombres 23.7-23.8 Josué 24.9 Nombres 22.17 Actes 8.9-8.10
7 perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac Michée 3.11 1 Samuel 9.7-9.8 Tite 1.11 Nombres 24.1 2 Pierre 2.15
8 ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum Nombres 12.6 Nombres 23.12 Nombres 22.19-22.20 Ezéchiel 33.31 Jérémie 12.2
9 quid sibi volunt homines isti apud te Genèse 20.3 Nombres 22.20 Matthieu 7.22 Daniel 4.31-4.32 Jean 11.51
10 respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me 11 dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum 12 dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est Genèse 12.2 Michée 6.5 Psaumes 144.15 Matthieu 27.19 Ephésiens 1.3
13 qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum Nombres 22.14 Deutéronome 23.5
14 reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum Nombres 22.13 Nombres 22.37
15 rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit Actes 10.7-10.8 Nombres 22.7-22.8
16 qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me 17 paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti Nombres 24.11 Nombres 22.6 Matthieu 4.8-4.9 Esther 5.11 Nombres 22.37
18 respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar Nombres 24.13 1 Rois 22.14 2 Chroniques 18.13 Nombres 23.26 Nombres 22.38
19 obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus 2 Pierre 2.15 2 Pierre 2.3 1 Timothée 6.9-6.10 Nombres 22.7-22.8 Jude 1.11
20 venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias Nombres 24.13 Nombres 23.12 Nombres 23.26 Nombres 22.35 1 Samuel 8.5-8.9
21 surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis Proverbes 1.15-1.16
22 et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum Exode 4.24 Nombres 22.32 Lamentations 2.4 Genèse 48.15-48.16 2 Rois 10.20
23 cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere 2 Rois 6.17 2 Pierre 2.16 1 Chroniques 21.16 Jérémie 8.7 1 Corinthiens 1.27-1.29
24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur 25 quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat Esaïe 47.12 Job 5.13-5.15
26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit Esaïe 26.11 Osée 2.6
27 cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera Proverbes 27.3-27.4 Jacques 1.19 Proverbes 14.16
28 aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio 2 Pierre 2.16 Luc 1.37 Romains 8.22 1 Corinthiens 1.19 Exode 4.11
29 respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem Proverbes 12.10 Proverbes 12.16 Ecclésiaste 9.3 Matthieu 15.19
30 dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam 2 Pierre 2.16 1 Corinthiens 1.27-1.28
31 protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram Genèse 21.19 Luc 24.16 Luc 24.31 Actes 26.18 Nombres 24.4
32 cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria Nombres 22.22 Psaumes 147.9 Deutéronome 23.4 Psaumes 145.9 Jonas 4.11
33 et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret Nombres 16.33-16.35 Nombres 14.37 1 Rois 13.24-13.28
34 dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar Job 34.31-34.32 1 Samuel 15.24 2 Samuel 12.13 1 Samuel 15.30 1 Samuel 26.21
35 ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus 2 Thessaloniciens 2.9-2.12 Psaumes 81.12 Nombres 22.20-22.21 Esaïe 37.26-37.29
36 quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon Genèse 18.2 Exode 18.7 Jérémie 48.20 Nombres 21.13-21.14 Genèse 46.29
37 dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo Nombres 24.11 Matthieu 4.8-4.9 Luc 4.6 Psaumes 75.6 Jean 5.44
38 cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo Nombres 22.18 Nombres 23.26 Nombres 23.16 Psaumes 76.10 Esaïe 47.12
39 perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat 40 cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera Nombres 23.14 Nombres 23.2 Genèse 31.54 Proverbes 1.16 Nombres 23.30
41 mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi Nombres 23.13 Deutéronome 12.2 Nombres 25.2-25.3 2 Chroniques 11.15 Nombres 21.28

Cette Bible est dans le domaine public.