Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 5.6     

Marc 5.6
Vulgate


1 et venerunt trans fretum maris in regionem GerasenorumMarc 4.35 Luc 8.26-8.39 Matthieu 8.28-8.34
2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundoMarc 1.23 Esaïe 65.4 Marc 5.8 Marc 7.25 Marc 1.26
3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligareDaniel 4.32-4.33 Esaïe 65.4 Marc 9.18-9.22 Luc 8.29
4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domareJacques 3.7-3.8
5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibusJob 2.7-2.8 1 Rois 18.28 Jean 8.44
6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eumJacques 2.19 Luc 4.41 Psaumes 66.3 Actes 16.17 Psaumes 72.9
7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueasMatthieu 8.29 Actes 16.17 Matthieu 4.3 Apocalypse 12.12 Luc 8.28
8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homineMarc 9.25-9.26 Actes 16.18 Marc 1.25
9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumusMatthieu 26.53 Luc 8.30 Matthieu 12.45 Luc 11.21-11.26 Marc 5.15
10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionemMarc 3.22 Marc 5.13
11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascensLuc 8.32 Lévitique 11.7-11.8 Deutéronome 14.8 Esaïe 65.4 Esaïe 66.3
12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus2 Corinthiens 2.11 1 Pierre 5.8 Job 1.10-1.12 Job 2.5 Luc 22.31-22.32
13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mareJob 1.12 Apocalypse 9.11 1 Rois 22.22 Apocalypse 13.5-13.7 1 Pierre 3.22
14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset factiMatthieu 8.33 Luc 8.34
15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timueruntMarc 5.9 2 Timothée 1.7 Colossiens 1.13 1 Samuel 6.20-6.21 Job 13.11
16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis 17 et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorumMatthieu 8.34 Actes 16.39 Marc 1.24 Marc 5.7 Luc 8.37
18 cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illoLuc 8.38-8.39 Psaumes 116.12 Luc 17.15-17.17 Philippiens 1.23-1.24 Marc 5.7
19 et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tuiPsaumes 66.16 Daniel 6.25-6.27 Daniel 4.1-4.3 Daniel 4.37 Actes 26.4-26.29
20 et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabanturMatthieu 4.25 Marc 7.31
21 et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mareMatthieu 9.1 Marc 4.1 Luc 8.40
22 et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eiusLuc 13.14 Actes 18.8 Actes 13.15 Actes 18.17 Marc 5.33
23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivatMarc 16.18 Luc 4.40 Luc 13.13 Actes 28.8 2 Samuel 12.15-12.16
24 et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illumMarc 5.31 Luc 8.42 Marc 3.20 Luc 12.1 Marc 3.9-3.10
25 et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecimLévitique 15.25-15.27 Luc 13.11 Luc 8.43-8.44 Matthieu 9.20-9.22 Lévitique 15.19-15.20
26 et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebatJérémie 51.8 Psaumes 108.12 Job 13.4 Jérémie 8.22 Jérémie 30.12-30.13
27 cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eiusActes 19.12 Actes 5.15 Marc 6.56 2 Rois 13.21 Matthieu 14.36
28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero 29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plagaMarc 3.10 Marc 5.34 Job 33.24-33.25 Psaumes 103.3 Lévitique 20.18
30 et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta meaLuc 6.19 Luc 5.17 Luc 8.46 1 Pierre 2.9
31 et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigitLuc 9.12 Luc 8.45
32 et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat 33 mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatemLuc 1.12 Luc 8.47 Psaumes 103.2-103.5 Psaumes 30.2 Marc 4.41
34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tuaMatthieu 9.22 Luc 8.48 Luc 7.50 Luc 18.42 Matthieu 9.2
35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrumMarc 5.22 Jean 11.28 Jean 11.39 Jean 5.25 Jean 11.21
36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo credeLuc 8.50 Romains 4.18-4.24 Matthieu 9.28-9.29 Marc 5.34 Marc 9.23
37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem IacobiMarc 14.33 Actes 9.40 Marc 9.2 Luc 8.51 2 Corinthiens 13.1
38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multumLuc 8.52-8.53 Matthieu 11.17 Marc 5.22 Jérémie 9.17-9.20 Actes 9.39
39 et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormitActes 20.10 Daniel 12.2 1 Thessaloniciens 5.10 Jean 11.11-11.13 1 Corinthiens 11.30
40 et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacensPsaumes 123.3-123.4 Job 12.4 Matthieu 7.6 Néhémie 2.19 Genèse 19.14
41 et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surgeMarc 1.31 Jean 5.28-5.29 Luc 7.14-7.15 Jean 11.43-11.44 Luc 8.54-8.55
42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximoMarc 7.37 Actes 3.10-3.13 Marc 1.27 Marc 4.41 Marc 6.51
43 et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducareMatthieu 8.4 Matthieu 17.9 Marc 7.36 Marc 1.43 Luc 5.14

Cette Bible est dans le domaine public.