Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 24.2     

Matthieu 24.2
Vulgate


1 et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templiLuc 21.5-21.36 Marc 13.1-13.37 Matthieu 23.39 Jean 2.20 Ezéchiel 8.6
2 ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruaturLuc 19.44 Daniel 9.26-9.27 Michée 3.12 Jérémie 26.18 Ezéchiel 7.20-7.22
3 sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculiMatthieu 21.1 Actes 1.7 Matthieu 15.12 Jean 21.21-21.22 Hébreux 9.26
4 et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducatJérémie 29.8 Marc 13.5-13.6 2 Thessaloniciens 2.3 1 Jean 4.1 Ephésiens 4.14
5 multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducentMatthieu 24.24 Matthieu 24.11 1 Jean 2.18 Jérémie 14.14 Actes 5.36-5.37
6 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finisLuc 21.9 Marc 13.7-13.8 Esaïe 8.12-8.14 Matthieu 24.14 Jean 14.1
7 consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca2 Chroniques 15.6 Actes 11.28 Esaïe 19.2 Joël 2.30-2.31 Luc 21.11
8 haec autem omnia initia sunt dolorum1 Thessaloniciens 5.3 1 Pierre 4.17-4.18 Esaïe 9.17 Lévitique 26.18-26.29 Deutéronome 28.59
9 tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meumJean 15.19-15.20 Jean 16.2 Apocalypse 2.10 Luc 21.16-21.17 Marc 13.9-13.13
10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicemMatthieu 11.6 Matthieu 13.21 2 Timothée 4.16 Matthieu 26.31-26.34 Marc 4.17
11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multosMatthieu 7.15 Matthieu 24.24 Matthieu 24.5 Actes 20.30 1 Timothée 4.1
12 et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorumApocalypse 2.4-2.5 Jacques 4.1-4.4 Apocalypse 3.15 Jacques 5.1-5.6 Apocalypse 2.10
13 qui autem permanserit usque in finem hic salvus eritMatthieu 10.22 Marc 13.13 Romains 2.7 Matthieu 24.6 Hébreux 3.14
14 et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatioColossiens 1.6 Apocalypse 14.6 Romains 10.18 Colossiens 1.23 Romains 16.25-16.26
15 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegatDaniel 9.27 Daniel 12.11 Marc 13.14 Daniel 9.25 Apocalypse 1.3
16 tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montesGenèse 19.15-19.17 Hébreux 11.7 Jérémie 37.11-37.12 Proverbes 22.3 Luc 21.21-21.22
17 et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo suaLuc 17.31-17.33 Matthieu 10.27 Deutéronome 22.8 Luc 12.3 Marc 13.15-13.16
18 et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam 19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebusDeutéronome 28.53-28.56 Lamentations 4.3-4.4 Lamentations 4.10 Osée 13.16 2 Samuel 4.4
20 orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbatoExode 16.29 Actes 1.12
21 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fietDaniel 12.1 Joël 2.2 Luc 21.24 Zacharie 14.2-14.3 Matthieu 24.29
22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illiMarc 13.20 Esaïe 65.8-65.9 Matthieu 24.24 Matthieu 24.31 Romains 11.25-11.31
23 tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credereLuc 21.8 Marc 13.21 Jean 5.43 Luc 17.23-17.24 Deutéronome 13.1-13.3
24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi2 Thessaloniciens 2.9-2.11 Matthieu 24.11 Apocalypse 13.13-13.14 Apocalypse 19.20 Matthieu 7.15
25 ecce praedixi vobisEsaïe 44.7-44.8 Luc 21.13 Esaïe 48.5-48.6 Esaïe 46.10-46.11 Jean 16.1
26 si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credereActes 21.38 Luc 3.2-3.3 Esaïe 40.3 Matthieu 3.1
27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominisMalachie 3.2 Matthieu 24.39 Luc 17.24-17.37 Job 37.3 Matthieu 24.37
28 ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilaeLuc 17.37 Deutéronome 28.49 Job 39.27-39.30 Amos 9.1-9.4 Jérémie 16.16
29 statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebunturAmos 8.9 Esaïe 24.23 Joël 3.15 Apocalypse 6.12-6.17 Esaïe 13.10
30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestateApocalypse 1.7 Daniel 7.13 Matthieu 16.27-16.28 Matthieu 26.64 Zacharie 12.10
31 et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorumEsaïe 27.13 1 Thessaloniciens 4.16 1 Corinthiens 15.52 Matthieu 13.41 2 Thessaloniciens 2.1
32 ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestasLuc 21.29-21.30 Marc 13.28-13.29
33 ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuisJacques 5.9 Hébreux 10.37 Ezéchiel 7.2-7.14 1 Pierre 4.7 Apocalypse 3.20
34 amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiantMatthieu 16.28 Matthieu 23.36 Luc 21.32-21.33 Matthieu 12.45 Luc 11.50
35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribuntEsaïe 40.8 1 Pierre 1.25 Nombres 23.19 Matthieu 5.18 Esaïe 54.10
36 de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solusMarc 13.32 Actes 1.7 2 Pierre 3.10 Matthieu 24.44 Matthieu 24.42
37 sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominisHébreux 11.7 Luc 17.26-17.27 1 Pierre 3.20-3.21 Genèse 6.1-6.7 Matthieu 24.39
38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam NoeRomains 13.13-13.14 1 Samuel 30.16-30.17 Genèse 7.7 Luc 14.18-14.20 Luc 12.45
39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominisMatthieu 24.37 Actes 13.41 Proverbes 24.12 Esaïe 44.18-44.19 Jean 3.20
40 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinqueturLuc 17.34-17.37 2 Pierre 2.7-2.9 2 Pierre 2.5 2 Chroniques 33.12-33.24 1 Corinthiens 4.7
41 duae molentes in mola una adsumetur et una relinqueturEsaïe 47.2 Exode 11.5 Luc 17.35
42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sitLuc 21.36 Matthieu 25.13 1 Corinthiens 16.13 1 Thessaloniciens 5.6 Apocalypse 16.15
43 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suamLuc 12.39 Exode 22.2-22.3 2 Pierre 3.10-3.11 Matthieu 24.44 Matthieu 20.11
44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus estMatthieu 25.10 Matthieu 25.13 Apocalypse 19.7 Matthieu 24.42 Philippiens 4.5
45 quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in temporeMatthieu 25.21 2 Timothée 2.2 Hébreux 3.5 Matthieu 25.23 1 Timothée 1.12
46 beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientemApocalypse 16.15 Apocalypse 2.19 Matthieu 25.34 2 Timothée 4.6-4.8 2 Pierre 1.13-1.15
47 amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eumMatthieu 25.21 Matthieu 25.23 1 Pierre 5.4 Luc 19.17 Apocalypse 3.21
48 si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire2 Pierre 3.3-3.5 Esaïe 32.6 Marc 7.21 Jean 13.2 Matthieu 18.32
49 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis2 Pierre 2.13-2.14 Romains 16.18 Esaïe 56.12 Jude 1.12 Michée 3.5
50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignoratMatthieu 24.42-24.44 Apocalypse 3.3 1 Thessaloniciens 5.2-5.3 Proverbes 29.1
51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentiumMatthieu 8.12 Matthieu 25.30 Job 20.29 Matthieu 22.13 Luc 13.28

Cette Bible est dans le domaine public.