Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Marc 10 Vulgate
1 et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos 2 et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum 3 at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses 4 qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere 5 quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud 6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus 7 propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam 8 et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro 9 quod ergo Deus iunxit homo non separet 10 et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum 11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam 12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur 13 et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus 14 quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei 15 amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud 16 et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos 17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam 18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus 19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem 20 et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea 21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 22 qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas 23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt 24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire 25 facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei 26 qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri 27 et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum 28 coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te 29 respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium 30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam 31 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi 32 erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura 33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus 34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget 35 et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis 36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis 37 et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua 38 Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari 39 at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini 40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est 41 et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne 42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum 43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus 45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis 46 et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans 47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei 48 et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei 49 et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te 50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum 51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam 52 Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via