Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 25.28     

1 Samuel 25.28
Vulgate


1 mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israhel et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum PharanNombres 20.29 Deutéronome 34.8 1 Samuel 28.3 Genèse 21.21 Nombres 10.12
2 erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille caprae et accidit ut tonderetur grex eius in CarmeloJosué 15.55 Genèse 38.13 1 Samuel 23.24 Job 1.3 2 Samuel 13.23-13.24
3 nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir eius durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb1 Samuel 25.17 Esaïe 32.5-32.7 1 Samuel 30.14 Proverbes 14.1 Proverbes 31.30-31.31
4 cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum2 Samuel 13.23 Genèse 38.13
5 misit decem iuvenes et dixit eis ascendite in Carmelum et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice1 Samuel 17.22 Genèse 43.23
6 et dicetis sic fratribus meis et tibi pax et domui tuae pax et omnibus quaecumque habes sit pax1 Chroniques 12.18 Luc 10.5 Psaumes 122.7 1 Timothée 5.6 Matthieu 10.12-10.13
7 audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in deserto numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo1 Samuel 25.21 1 Samuel 25.15-25.16 Luc 3.14 Philippiens 2.15 1 Samuel 22.2
8 interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo DavidEsther 9.19 Néhémie 8.10-8.12 Ecclésiaste 11.2 Luc 11.41 Esther 9.22
9 cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et silueruntGenèse 8.4 2 Chroniques 14.7 2 Rois 2.15
10 respondens autem Nabal pueris David ait quis est David et quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suosJuges 9.28 1 Samuel 22.7-22.8 Ecclésiaste 7.10 1 Rois 12.16 Esaïe 32.7
11 tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sintJuges 8.6 1 Pierre 4.9 Job 31.17 Deutéronome 8.17 Galates 6.10
12 regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixeratHébreux 13.17 Esaïe 36.21-36.22 2 Samuel 24.13
13 tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio suo et accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et David ense suo et secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti remanserunt ad sarcinas1 Samuel 23.13 Proverbes 16.32 Romains 12.19-12.21 Jacques 1.19-1.20 Proverbes 19.11
14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus est eosMarc 15.29 1 Samuel 13.10
15 homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in deserto1 Samuel 25.21 1 Samuel 25.7 Philippiens 2.15
16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus quibus pavimus apud eos gregesJob 1.10 Exode 14.22 Jérémie 15.20 Zacharie 2.5
17 quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui1 Samuel 20.7 Deutéronome 13.13 2 Chroniques 13.7 1 Samuel 20.32-20.33 2 Chroniques 25.16
18 festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentae et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et inposuit super asinos2 Samuel 16.1 Nombres 16.46-16.48 Matthieu 5.25 1 Samuel 25.34 Proverbes 21.14
19 dixitque pueris suis praecedite me ecce ego post tergum sequar vos viro autem suo Nabal non indicavitGenèse 32.20 Genèse 32.16 Proverbes 31.27 Proverbes 31.11-31.12
20 cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices montis David et viri eius descendebant in occursum eius quibus et illa occurrit2 Rois 4.24
21 et ait David vere frustra servavi omnia quae huius erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bonoProverbes 17.13 Ephésiens 4.26 Psaumes 109.3-109.5 Psaumes 35.12 Psaumes 38.20
22 haec faciat Deus inimicis David et haec addat si reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem1 Rois 14.10 1 Samuel 20.13 1 Samuel 3.17 1 Rois 21.21 Ruth 1.17
23 cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram1 Samuel 20.41 Juges 1.14 Josué 15.18 1 Samuel 24.8
24 et cecidit ad pedes eius et dixit in me sit domine mi haec iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulae tuae2 Samuel 14.9 1 Samuel 25.28 2 Rois 4.37 Matthieu 18.29 Genèse 44.33-44.34
25 ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti1 Samuel 25.17 Malachie 2.2 2 Samuel 13.33 1 Samuel 25.26 Esaïe 42.25
26 nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum2 Samuel 18.32 Genèse 20.6 Psaumes 44.3 Hébreux 10.30 2 Rois 4.6
27 quapropter suscipe benedictionem hanc quam adtulit ancilla tua tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meum1 Samuel 30.26 Genèse 33.11 2 Rois 5.15 1 Samuel 25.42 Juges 4.10
28 aufer iniquitatem famulae tuae faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia proelia Domini domine mi tu proeliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae1 Samuel 18.17 2 Samuel 7.11 1 Samuel 24.11 1 Chroniques 17.10 2 Samuel 7.27
29 si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundaeJérémie 10.18 1 Samuel 2.9 Deutéronome 33.29 Psaumes 66.9 1 Pierre 1.5
30 cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quae locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israhel1 Samuel 13.14 Psaumes 89.20 1 Samuel 23.17 1 Samuel 15.28
31 non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillae tuaeGenèse 40.14 1 Samuel 26.23 2 Samuel 22.48 Romains 14.21 1 Samuel 25.33
32 et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuumLuc 1.68 Psaumes 72.18 Genèse 24.27 Exode 18.10 Psaumes 41.12-41.13
33 et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea1 Samuel 25.26 Proverbes 28.23 1 Samuel 25.31 Proverbes 9.9 1 Samuel 24.19
34 alioquin vivit Dominus Deus Israhel qui prohibuit me malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietemJosué 10.6 Josué 10.9 1 Samuel 11.11 1 Samuel 25.18 1 Samuel 25.26
35 suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuamGenèse 19.21 2 Rois 5.19 1 Samuel 20.42 Luc 7.50 Luc 8.48
36 venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane2 Samuel 13.28 Proverbes 20.1 1 Samuel 25.19 2 Samuel 13.23 Ephésiens 5.14
37 diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapisProverbes 23.29-23.35 Job 15.21-15.22 1 Samuel 25.34 1 Samuel 25.22 Deutéronome 28.28
38 cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est1 Samuel 26.10 1 Samuel 25.33 2 Chroniques 10.15 Actes 12.23 2 Rois 15.5
39 quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem1 Samuel 25.26 1 Samuel 25.34 1 Rois 2.44 1 Samuel 25.32 Proverbes 22.23
40 et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxoremGenèse 24.51 Genèse 24.37-24.38
41 quae consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini meiRuth 2.10 1 Timothée 5.10 Genèse 18.4 Proverbes 18.12 Proverbes 15.33
42 et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est nuntios David et facta est illi uxorGenèse 24.61-24.67 Psaumes 45.10-45.11
43 sed et Ahinoem accepit David de Iezrahel et fuit utraque uxor eius1 Samuel 27.3 1 Samuel 30.5 Josué 15.56 2 Samuel 3.2 2 Samuel 5.13-5.16
44 Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti filio Lais qui erat de Gallim1 Samuel 18.27 2 Samuel 3.14 1 Samuel 18.20 Esaïe 10.30

Cette Bible est dans le domaine public.