Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 27.3     

Genèse 27.3
Vulgate


1 senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsumGenèse 48.10 1 Samuel 3.2 Jean 9.3 Genèse 25.23-25.25 Ecclésiaste 12.3
2 cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meaeMarc 13.35 Esaïe 38.1 Esaïe 38.3 Genèse 48.21 Proverbes 27.1
3 sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderisGenèse 25.27-25.28 Genèse 10.9 1 Corinthiens 6.12
4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriarGenèse 49.28 Genèse 48.9 Genèse 27.25 Hébreux 11.20 Genèse 48.15-48.20
5 quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret 6 dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem eiGenèse 25.28
7 adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriarJosué 6.26 1 Samuel 24.19 Deutéronome 33.1
8 nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meisGenèse 27.13 Actes 4.19 Actes 5.29 Ephésiens 6.1 Genèse 25.23
9 et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur1 Samuel 16.20 Juges 13.15
10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur 11 cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenisGenèse 25.25
12 si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictioneDeutéronome 27.18 Genèse 9.25 1 Thessaloniciens 5.22 Job 12.16 Genèse 25.27
13 ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixiMatthieu 27.25 2 Samuel 14.9 1 Samuel 25.24 1 Samuel 14.24-14.28 Genèse 27.8
14 abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illiusProverbes 23.2-23.3 Genèse 25.28 Genèse 27.7 Genèse 27.9 Psaumes 141.4
15 et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eumGenèse 27.27 Luc 20.46 Luc 15.22
16 pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit 17 dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit 18 quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi 19 dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tuaGenèse 25.25 Genèse 27.24-27.25 Genèse 27.4 Matthieu 26.70-26.74 Zacharie 13.3-13.4
20 rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebamJob 13.7 Genèse 24.12 Exode 20.7
21 dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an nonGenèse 27.12 Esaïe 57.19 Jacques 4.8 Psaumes 73.28
22 accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau 23 et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illiHébreux 11.20 Genèse 27.16 Romains 9.11-9.12
24 ait tu es filius meus Esau respondit ego sum1 Samuel 21.13 Proverbes 30.8 1 Samuel 21.2 2 Samuel 14.5 Job 15.5
25 at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo haustoGenèse 27.4
26 dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi 27 accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit DominusHébreux 11.20 Osée 14.6-14.7 Cantique 2.13 Cantique 7.12-7.13 Psaumes 65.10
28 det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et viniDeutéronome 33.28 Deutéronome 33.13 Genèse 27.39 Deutéronome 7.13 Joël 2.19
29 et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleaturGenèse 12.3 Nombres 24.9 Genèse 9.25-9.26 Romains 9.12 Genèse 27.37
30 vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau 31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tuaGenèse 27.4
32 dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus EsauGenèse 27.18
33 expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictusGenèse 28.3-28.4 Romains 11.29 Hébreux 11.20 Job 37.1 Psaumes 55.5
34 auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater miHébreux 12.17 Proverbes 1.31 1 Samuel 30.4 Luc 13.24-13.28 Proverbes 19.3
35 qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam2 Corinthiens 4.7 Romains 3.7-3.8 1 Thessaloniciens 4.6 Malachie 2.10 2 Rois 10.19
36 at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionemGenèse 25.26 Genèse 25.31-25.34 Jean 1.47 Genèse 32.28
37 respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciamGenèse 27.28-27.29 2 Samuel 8.14 Romains 9.10-9.12 Genèse 25.23
38 cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleretHébreux 12.17 Genèse 27.34 Esaïe 32.10-32.12 Proverbes 1.24-1.26 Genèse 49.28
39 motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuperGenèse 27.28 Hébreux 11.20 Josué 24.4 Genèse 36.6-36.8
40 erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis2 Rois 8.20-8.22 Genèse 25.23 2 Samuel 8.14 2 Rois 14.10 Genèse 32.6
41 oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meumGenèse 37.4 1 Jean 3.12-3.15 Genèse 50.3-50.4 Genèse 32.6 Genèse 37.8
42 nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te1 Samuel 30.5 Proverbes 2.14 Genèse 37.18-37.20 Genèse 42.21-42.22 Psaumes 64.5
43 nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in HaranGenèse 27.8 Genèse 11.31 Genèse 27.13 Genèse 24.29 Genèse 28.10
44 habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tuiGenèse 31.38 Genèse 31.41
45 et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una dieProverbes 19.21 Genèse 9.5-9.6 Actes 28.4 Genèse 27.35 2 Samuel 14.6-14.7
46 dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivereGenèse 24.3 Genèse 26.34-26.35 Genèse 28.8 Genèse 34.1-34.2 Job 3.20-3.22

Cette Bible est dans le domaine public.