Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 27.45     

Genèse 27.45
Vulgate


1 senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsumGenèse 48.10 1 Samuel 3.2 Jean 9.3 Genèse 25.23-25.25 Ecclésiaste 12.3
2 cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae1 Samuel 20.3 Genèse 47.29 Jacques 4.14 Marc 13.35 Esaïe 38.1
3 sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderisGenèse 25.27-25.28 Genèse 10.9 1 Corinthiens 6.12
4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriarHébreux 11.20 Genèse 49.28 Genèse 48.9 Genèse 27.25 Genèse 27.31
5 quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret 6 dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem eiGenèse 25.28
7 adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar1 Samuel 24.19 Deutéronome 33.1 Josué 6.26
8 nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meisGenèse 27.13 Ephésiens 6.1 Genèse 25.23 Genèse 27.43 Actes 4.19
9 et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vesciturJuges 13.15 1 Samuel 16.20
10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur 11 cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenisGenèse 25.25
12 si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictioneDeutéronome 27.18 Genèse 27.36 Genèse 27.21-27.22 Genèse 9.25 1 Thessaloniciens 5.22
13 ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixiMatthieu 27.25 2 Samuel 14.9 1 Samuel 25.24 Genèse 25.33 Genèse 43.9
14 abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illiusGenèse 27.4 Luc 21.34 Genèse 27.31 Proverbes 23.2-23.3 Genèse 25.28
15 et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eumGenèse 27.27 Luc 15.22 Luc 20.46
16 pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit 17 dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit 18 quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi 19 dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tuaGenèse 27.21 Genèse 29.23-29.25 1 Rois 14.2 Genèse 25.25 Genèse 27.24-27.25
20 rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebamGenèse 24.12 Exode 20.7 Job 13.7
21 dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an nonGenèse 27.12 Esaïe 57.19 Jacques 4.8 Psaumes 73.28
22 accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau 23 et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illiGenèse 27.16 Hébreux 11.20 Romains 9.11-9.12
24 ait tu es filius meus Esau respondit ego sumColossiens 3.9 Ephésiens 4.25 Romains 3.7-3.8 1 Samuel 21.13 Proverbes 30.8
25 at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo haustoGenèse 27.4
26 dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi 27 accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit DominusHébreux 11.20 Genèse 26.12 Cantique 4.11-4.14 Osée 14.6-14.7 Cantique 2.13
28 det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et viniDeutéronome 33.28 Deutéronome 33.13 Genèse 27.39 Deutéronome 7.13 2 Samuel 1.21
29 et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleaturGenèse 12.3 Nombres 24.9 Genèse 9.25-9.26 Romains 9.12 Genèse 27.37
30 vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau 31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tuaGenèse 27.4
32 dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus EsauGenèse 27.18
33 expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictusGenèse 28.3-28.4 Romains 11.29 Jean 10.28-10.29 Ephésiens 1.3 Hébreux 11.20
34 auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater miHébreux 12.17 Proverbes 1.31 Luc 13.24-13.28 Proverbes 19.3 Proverbes 1.24-1.28
35 qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam2 Rois 10.19 Genèse 27.19-27.23 Job 13.7 2 Corinthiens 4.7 Romains 3.7-3.8
36 at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionemGenèse 25.26 Jean 1.47 Genèse 32.28 Genèse 25.31-25.34
37 respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam2 Samuel 8.14 Genèse 27.28-27.29 Romains 9.10-9.12 Genèse 25.23
38 cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleretHébreux 12.17 Genèse 27.34 Esaïe 65.14 Genèse 27.36 Esaïe 32.10-32.12
39 motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuperGenèse 27.28 Hébreux 11.20 Josué 24.4 Genèse 36.6-36.8
40 erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis2 Rois 8.20-8.22 Genèse 25.23 2 Samuel 8.14 2 Chroniques 21.8 2 Chroniques 25.11-25.12
41 oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meumGenèse 37.4 Genèse 50.3-50.4 1 Jean 3.12-3.15 Genèse 32.6 Genèse 37.8
42 nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat tePsaumes 64.5 Job 20.12-20.14 Proverbes 4.16-4.17 1 Samuel 30.5 Proverbes 2.14
43 nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in HaranGenèse 11.31 Genèse 27.8 Genèse 27.13 Genèse 12.4-12.5 Genèse 24.29
44 habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tuiGenèse 31.38 Genèse 31.41
45 et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una dieLamentations 3.37 Genèse 4.8-4.16 Jacques 4.13-4.15 Proverbes 19.21 Genèse 9.5-9.6
46 dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivereGenèse 24.3 Genèse 26.34-26.35 Genèse 28.8 Job 7.16 Job 14.13

Cette Bible est dans le domaine public.