Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Rois 1     

1 Rois 1
Vulgate


1 et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat Josué 23.1-23.2 Luc 1.7 Genèse 24.1 Psaumes 90.10 1 Chroniques 23.1
2 dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem Deutéronome 13.6 Deutéronome 10.8 2 Chroniques 29.11 Michée 7.5 1 Samuel 16.21-16.22
3 quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem Josué 19.18 1 Samuel 28.4 Esther 2.2 Esther 2.4 2 Rois 4.25
4 erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eam Matthieu 1.25
5 Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent 2 Samuel 3.4 2 Samuel 15.1 Proverbes 18.12 1 Rois 1.11 Luc 14.11
6 nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom 2 Samuel 3.3-3.4 1 Chroniques 3.2 1 Samuel 9.2 Proverbes 22.15 Proverbes 29.15
7 et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote qui adiuvabant partes Adoniae 2 Samuel 20.25 1 Rois 2.22 1 Chroniques 11.6 2 Samuel 8.16 Psaumes 2.2
8 Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia 1 Rois 4.18 2 Samuel 23.8-23.39 2 Samuel 20.25 Zacharie 12.13 1 Chroniques 11.10-11.47
9 immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos regis 2 Samuel 17.17 2 Samuel 13.23-13.27 Proverbes 15.8 2 Samuel 15.11-15.12 Josué 15.7
10 Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit 2 Samuel 12.24 1 Rois 1.8 2 Samuel 12.1-12.15 1 Rois 1.19
11 dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat 2 Samuel 3.4 1 Chroniques 28.4-28.5 2 Samuel 12.24-12.25 1 Chroniques 22.9-22.10 2 Samuel 7.12-7.17
12 nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis 2 Rois 11.1 Proverbes 20.18 2 Chroniques 21.4 1 Rois 1.21 2 Chroniques 22.10
13 vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias 1 Rois 1.30 1 Rois 1.17 Psaumes 132.11-132.12 Luc 1.32-1.33 1 Chroniques 29.23
14 et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo sermones tuos 1 Rois 1.17-1.27 2 Corinthiens 13.1
15 ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei 1 Rois 1.1
16 inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis 1 Samuel 20.41 1 Samuel 24.8 Matthieu 20.32 Esther 7.2 1 Rois 1.23
17 quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo 1 Rois 1.13 1 Rois 1.30 Genèse 18.12 1 Pierre 3.6
18 et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorante 1 Rois 1.24 1 Rois 1.11 Actes 3.17 1 Rois 1.5 2 Samuel 15.10
19 mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae Salomonem autem servum tuum non vocavit 1 Rois 1.25 1 Rois 1.7-1.10
20 verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israhel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te Psaumes 25.15 1 Chroniques 28.10 Psaumes 123.2 Zacharie 3.9 2 Chroniques 20.12
21 eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatores 1 Rois 2.10 Deutéronome 31.16 Genèse 15.15 1 Rois 2.15 1 Rois 2.22-2.24
22 adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes venit Job 1.16-1.18 Genèse 24.15 Daniel 9.20
23 et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram Romains 13.7 1 Pierre 2.17 1 Rois 1.16
24 dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum 1 Rois 1.17-1.18 1 Rois 1.5 1 Rois 1.13-1.14
25 quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex Adonias 1 Samuel 10.24 1 Rois 1.9 1 Rois 1.19 1 Chroniques 29.13 Luc 19.38
26 me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit 1 Rois 1.8 1 Rois 1.10 1 Rois 1.19 2 Samuel 7.2 2 Samuel 12.25
27 numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum Jean 15.15 2 Rois 4.27 1 Rois 1.24
28 et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum 29 iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia 2 Samuel 4.9 1 Samuel 19.6 Psaumes 136.24 1 Rois 2.24 1 Samuel 14.45
30 quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie 1 Rois 1.17 1 Rois 1.13
31 submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in aeternum Daniel 3.9 Daniel 2.4 Néhémie 2.3 Daniel 5.10 Daniel 6.6
32 dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banaiam filium Ioiadae qui cum ingressi fuissent coram rege 1 Rois 1.8 1 Rois 1.26 1 Rois 1.38
33 dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion 2 Chroniques 32.30 1 Rois 1.38 2 Chroniques 33.14 1 Rois 1.44-1.45 2 Samuel 20.6-20.7
34 et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon 1 Rois 1.25 2 Samuel 15.10 1 Samuel 10.1 2 Rois 9.3 1 Rois 19.16
35 et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux super Israhel et super Iudam 1 Rois 1.17 1 Chroniques 28.4-28.5 1 Chroniques 23.1 1 Rois 2.15 1 Rois 2.12
36 et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis Psaumes 63.1 Matthieu 28.20 Jérémie 11.5 Psaumes 18.2 Psaumes 89.20
37 quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David 1 Samuel 20.13 1 Rois 1.47 Josué 1.17 Josué 1.5 1 Chroniques 28.20
38 descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion 2 Samuel 8.18 1 Rois 1.8 1 Chroniques 18.17 2 Samuel 20.20-20.23 2 Samuel 15.18
39 sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon Psaumes 89.20 1 Chroniques 29.22 1 Samuel 10.24 1 Rois 1.34 2 Chroniques 23.13
40 et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et laetantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorum Zacharie 9.9 Luc 19.37 Apocalypse 11.15-11.18 Psaumes 97.1 2 Rois 11.20
41 audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis Exode 32.17 Matthieu 21.9-21.11 Luc 17.26-17.29 Actes 21.31 Matthieu 21.15
42 adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians 2 Samuel 15.36 2 Samuel 17.17 2 Samuel 18.27 2 Samuel 15.27 1 Rois 22.18
43 responditque Ionathan Adoniae nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem 44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regis 45 unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est vox quam audistis 1 Rois 1.40 Esdras 3.13 Daniel 5.26-5.28 1 Samuel 28.14 1 Samuel 4.5
46 sed et Salomon sedit super solio regni 1 Chroniques 29.23 Psaumes 132.11 Aggée 2.22 1 Rois 1.13
47 et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo Genèse 47.31 1 Rois 1.37 Esdras 6.10 Psaumes 20.1-20.4 Exode 12.32
48 insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis 1 Rois 3.6 Psaumes 132.11-132.12 1 Chroniques 29.10 Néhémie 9.5 Psaumes 103.1-103.2
49 territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam Esaïe 21.4-21.5 Proverbes 28.1 Daniel 5.4-5.6
50 Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornu altaris 1 Rois 2.28 Exode 27.2 Psaumes 118.27 Exode 38.2 Exode 21.14
51 et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio 52 dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur 1 Samuel 14.45 2 Samuel 14.11 Actes 27.34 Luc 21.18 Proverbes 13.6
53 misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam 1 Rois 1.16 2 Samuel 14.24 1 Rois 2.36 2 Samuel 1.2 2 Samuel 14.28

Cette Bible est dans le domaine public.