Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 38.33     

Job 38.33
Vulgate


1 respondens autem Dominus Iob de turbine dixitJob 40.6 Job 37.9 Ezéchiel 1.4 1 Rois 19.11 2 Rois 2.11
2 quis est iste involvens sententias sermonibus inperitisJob 35.16 Job 42.3 1 Timothée 1.7 Job 34.35 Job 12.3
3 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihiJob 40.7 1 Pierre 1.13 Exode 12.11 Jérémie 1.17 1 Rois 18.46
4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiamPsaumes 104.5 Proverbes 30.4 Hébreux 1.10 Hébreux 1.2 Proverbes 8.22
5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineamEsaïe 40.12 Job 11.9 Job 28.25 Proverbes 8.29 Zacharie 2.1-2.2
6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eiusJob 26.7 Psaumes 104.5 Psaumes 93.1 Esaïe 28.16 Psaumes 118.22
7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii DeiJob 1.6 Job 2.1 Psaumes 104.4 Apocalypse 22.16 Zacharie 4.7
8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedensGenèse 1.9 Jérémie 5.22 Proverbes 8.29 Psaumes 33.7 Psaumes 104.8-104.9
9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolveremGenèse 1.2
10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostiaPsaumes 104.9 Job 26.10 Jérémie 5.22 Psaumes 33.7 Genèse 9.15
11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuosPsaumes 89.9 Psaumes 65.6-65.7 Marc 4.39-4.41 Esaïe 27.8 Psaumes 76.10
12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suumPsaumes 74.16 Job 8.9 Psaumes 148.3-148.5 2 Pierre 1.19 Job 15.7
13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex eaJob 37.3 Psaumes 104.35 Psaumes 19.4-19.6 Psaumes 139.9-139.12 Job 24.13-24.17
14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentumPsaumes 104.6 Psaumes 104.2
15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringeturPsaumes 10.15 Job 18.5 Psaumes 37.17 Ezéchiel 30.22 Job 5.14
16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulastiPsaumes 77.19 Proverbes 8.24 Jérémie 51.36 Job 26.5-26.6
17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidistiPsaumes 9.13 Psaumes 107.18 Job 3.5 Matthieu 4.16 Psaumes 107.14
18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omniaPsaumes 74.17 Jérémie 31.37 Apocalypse 20.9 Esaïe 40.28 Job 28.24
19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sitMatthieu 27.45 Genèse 1.14-1.18 Psaumes 18.11 Ezéchiel 32.8 Jean 8.12
20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eiusJob 26.10 Genèse 10.19 Genèse 23.17
21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noverasJob 15.7 Job 38.4 Job 38.12
22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexistiJob 37.6 Psaumes 135.7 Job 6.16 Psaumes 33.7
23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belliJosué 10.11 Apocalypse 16.21 Esaïe 30.30 Exode 9.18 Exode 9.24
24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terramJob 38.12-38.13 Jonas 4.8 Matthieu 24.27
25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitruiJob 28.26 Job 36.27-36.28 Psaumes 29.3-29.10 Job 37.3-37.6
26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoraturPsaumes 107.35 Jérémie 14.22 Esaïe 35.1-35.2 Job 36.27 Psaumes 147.8-147.9
27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentesPsaumes 104.14 Psaumes 107.35
28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas rorisJérémie 14.22 Psaumes 147.8 Matthieu 5.45 Job 29.19 Job 5.9-5.10
29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuitPsaumes 147.16-147.17 Job 37.10 Job 6.16 Job 38.8
30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringiturJob 37.10
31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipareJob 9.9 Amos 5.8
32 numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facisJob 38.31 2 Rois 23.5 Job 9.9
33 numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terraJérémie 31.35-31.36 Job 38.12-38.13 Genèse 8.22 Psaumes 148.6 Genèse 1.16
34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet teJob 22.11 Zacharie 10.1 Job 36.27-36.28 Jacques 5.18 Amos 5.8
35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumusExode 9.29 Esaïe 65.1 Job 37.3 Nombres 11.1 Exode 9.23-9.25
36 quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiamPsaumes 51.6 Job 32.8 Ecclésiaste 2.26 Proverbes 2.6 Jacques 1.5
37 quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire facietPsaumes 147.4 Genèse 15.5 Genèse 8.1 Genèse 9.15
38 quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur 39 numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebisPsaumes 104.21 Job 4.10-4.11 Psaumes 145.15-145.16 Psaumes 34.10
40 quando cubant in antris et in specubus insidianturJob 37.8 Nombres 23.24 Genèse 49.9 Nombres 24.9
41 quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibosPsaumes 147.9 Matthieu 6.26 Luc 12.24 Psaumes 104.27-104.28

Cette Bible est dans le domaine public.