Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 28.33     

Exode 28.33
Vulgate


1 adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et IthamarNombres 18.7 Exode 6.23 Exode 24.1 Exode 24.9 Lévitique 10.1
2 faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decoremLévitique 8.30 Exode 31.10 Exode 39.1-39.2 Lévitique 8.7-8.9 Apocalypse 19.8
3 et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi1 Corinthiens 12.7-12.11 Ephésiens 1.17 Esaïe 11.2 Deutéronome 34.9 Exode 35.30
4 haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihiExode 28.39-28.40 Esaïe 11.5 Exode 39.8-39.22 Apocalypse 9.17 1 Samuel 30.7
5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssumExode 39.2-39.3 Exode 25.3-25.4
6 facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymitoExode 39.2-39.7 Exode 26.1
7 duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeantExode 39.4
8 ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retortaExode 28.27-28.28 Lévitique 8.7 Exode 29.5 1 Pierre 1.13 Esaïe 11.5
9 sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum IsrahelEzéchiel 28.13 Job 28.16 Exode 39.13 Genèse 2.12 Exode 28.36
10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorumGenèse 43.33 Exode 1.1-1.4
11 opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatosExode 39.6 Ephésiens 4.30 Exode 28.13-28.14 Exode 28.25 Exode 39.13
12 et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationemJosué 4.7 Exode 28.29 Nombres 16.40 Lévitique 24.7 Exode 39.6-39.7
13 facies et uncinos ex auro 14 et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinisExode 28.22-28.25 Exode 39.17-39.18 1 Rois 7.17 2 Chroniques 4.12-4.13 2 Rois 25.17
15 rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retortaExode 26.1 Lévitique 8.8 Exode 39.8-39.21 Exode 28.30 Exode 28.4
16 quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine 17 ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdusEzéchiel 28.13 Proverbes 20.15 Exode 28.9 Exode 28.11 Esaïe 54.11-54.12
18 in secundo carbunculus sapphyrus et iaspisCantique 5.14 Ezéchiel 28.13 Exode 24.10 Ezéchiel 10.1 Jérémie 17.1
19 in tertio ligyrius achates et amethistusExode 39.12 Esaïe 54.12
20 in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suosEzéchiel 10.9 Apocalypse 21.18-21.20 Daniel 10.6 Ezéchiel 1.16 Apocalypse 21.11
21 habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribusApocalypse 21.12 Apocalypse 7.4-7.8 1 Rois 18.31 Jacques 1.1 Luc 22.30
22 facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo 23 et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitateExode 25.11-25.15
24 catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius 25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicitExode 39.4 Exode 28.14 Exode 39.15
26 facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt 27 nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali 28 et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separariNombres 15.38 Exode 28.37 Exode 39.30-39.31 Exode 28.31
29 portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternumExode 28.12 Exode 28.30 Romains 10.1 Esaïe 49.15-49.16 Cantique 8.6
30 pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semperNombres 27.21 Néhémie 7.65 Deutéronome 33.8 Esdras 2.63 Lévitique 8.8
31 facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinamLévitique 8.7 Exode 28.28 Exode 39.22-39.26 Exode 28.4
32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpaturJean 19.23-19.24 Exode 39.28 2 Chroniques 26.14 Job 41.26 Ephésiens 4.3-4.16
33 deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulisZacharie 14.20 Exode 39.24-39.26 1 Rois 7.18 2 Rois 25.17
34 ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicumColossiens 1.10 Jean 15.4-15.8 Colossiens 1.5-1.6 Cantique 6.7 Jean 15.16
35 et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriaturHébreux 9.12 Lévitique 16.2
36 facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum DominoZacharie 14.20 Lévitique 8.9 Exode 39.30 Lévitique 10.3 Apocalypse 21.27
37 ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaramLévitique 8.9 Nombres 15.38 Zacharie 3.5 Exode 28.4 Exode 28.31
38 inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus1 Pierre 2.24 Nombres 18.1 Lévitique 10.17 Jean 1.29 Hébreux 9.28
39 stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumariiPsaumes 45.14
40 porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decoremExode 39.41 Exode 28.4 Exode 29.9 Lévitique 8.13 Ezéchiel 44.17-44.18
41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihiExode 29.7 Exode 40.15 Exode 29.9 Lévitique 10.7 Lévitique 8.1-8.36
42 facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad feminaLévitique 16.4 Ezéchiel 44.18 Lévitique 6.10 Exode 39.28 Apocalypse 3.18
43 et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eumExode 27.21 Exode 20.26 Lévitique 5.17 Lévitique 5.1 Lévitique 17.7

Cette Bible est dans le domaine public.