Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Nombres 31.20 Vulgate
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum 3 statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis 4 mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum 5 dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam 6 quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei 7 cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt 8 et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio 9 ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt 10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit 11 et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis 12 et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho 13 egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra 14 iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello 15 ait cur feminas reservastis 16 nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus 17 ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate 18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis 19 et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo20 et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi 22 aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum 23 et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur 24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis 25 dixitque Dominus ad Mosen 26 tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi 27 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem 28 et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus 29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt 30 ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini 31 feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus 32 fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia 33 boum septuaginta duo milia 34 asinorum sexaginta milia et mille 35 animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia 36 dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta 37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque 38 et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo 39 de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus 40 de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae 41 tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum 42 ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant 43 de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis 44 et de bubus triginta sex milibus 45 et de asinis triginta milibus quingentis 46 et de hominibus sedecim milibus 47 tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus 48 cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt 49 nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit 50 ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum 51 susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus 52 pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus 53 unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat 54 et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino