Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 7     

Luc 7
Vulgate


1 cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum Matthieu 8.5-8.13 Luc 7.1-7.10 Matthieu 7.28-7.29
2 centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus Actes 27.1 Jean 11.2-11.3 Actes 27.3 Proverbes 29.21 Genèse 24.27
3 et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius Matthieu 8.5 Philémon 1.10 Luc 8.41 Jean 4.47 Luc 9.38
4 at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes Apocalypse 3.4 Matthieu 10.13 Matthieu 10.37-10.38 Luc 7.6-7.7 Luc 20.35
5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis 1 Jean 3.18-3.19 1 Chroniques 29.3-29.9 1 Rois 5.1 2 Chroniques 2.11-2.12 Galates 5.6
6 Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres Luc 8.49 Genèse 32.10 Marc 5.24 Jacques 4.6 Matthieu 3.11
7 propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus Psaumes 107.20 Marc 1.27 Deutéronome 32.39 Luc 5.13 Psaumes 33.9
8 nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit Actes 23.17 Actes 25.26 Actes 10.7-10.8 Colossiens 3.22 1 Timothée 6.1-6.2
9 quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni Matthieu 8.10 Matthieu 15.28 Romains 9.4-9.5 Psaumes 147.19-147.20 Matthieu 9.33
10 et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum Matthieu 15.28 Jean 4.50-4.53 Marc 9.23 Matthieu 8.13
11 et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa 12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa Luc 8.42 Jean 11.19 Job 29.13 Genèse 22.2 Genèse 22.12
13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere Luc 8.52 Juges 10.16 Jérémie 31.20 Hébreux 4.15 1 Corinthiens 7.30
14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge Jean 5.25 Luc 8.54-8.55 Jean 11.43-11.44 Jean 5.28-5.29 1 Rois 17.21
15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae 2 Rois 4.32-4.37 2 Rois 13.21 1 Rois 17.23-17.24
16 accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam Matthieu 9.8 Luc 7.39 Luc 1.68 Psaumes 65.9 Jérémie 33.9
17 et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem Matthieu 4.24 Matthieu 9.31 Marc 6.14 Luc 7.14 Marc 1.28
18 et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his Jean 3.26 Matthieu 11.2-11.19
19 et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus Jean 4.25 Luc 10.1 Esaïe 7.14 Actes 10.7-10.8 Malachie 4.2
20 cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus Luc 7.19
21 in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum Marc 3.10 Marc 5.29 Jacques 5.14-5.15 Hébreux 12.6 Psaumes 90.7-90.9
22 et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur Esaïe 35.5-35.6 Luc 4.18 Esaïe 29.18-29.19 Esaïe 61.1-61.3 Jacques 2.5
23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me Esaïe 8.14-8.15 1 Pierre 2.7-2.8 Jean 6.60-6.66 Luc 2.34 Matthieu 13.57-13.58
24 et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri Luc 3.2 Ephésiens 4.14 Luc 1.80 Jacques 1.6-1.8 2 Pierre 3.17
25 sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt 1 Pierre 3.3-3.4 Esther 1.11 Esther 1.3 Esther 4.2 2 Rois 1.8
26 sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam Luc 20.6 Luc 1.76 Jean 5.35 Matthieu 11.9-11.14 Jean 3.26-3.30
27 hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te Malachie 3.1 Luc 1.76 Marc 1.2 Esaïe 40.3 Luc 1.15-1.17
28 dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo Matthieu 11.11 1 Pierre 1.10-1.12 Matthieu 13.16-13.17 Luc 10.23-10.24 Luc 1.14-1.15
29 et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis Luc 3.12 Luc 7.35 Matthieu 3.5-3.6 Romains 10.3 Apocalypse 15.3
30 Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo Luc 13.34 Matthieu 22.35 Galates 2.21 2 Corinthiens 6.1 Romains 10.21
31 cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt Matthieu 11.16-11.19 Lamentations 2.13 Marc 4.30
32 similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis Matthieu 11.16-11.19 Zacharie 8.5 Proverbes 17.16 Esaïe 28.9-28.13 Esaïe 29.11-29.12
33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet Luc 1.15 Marc 1.6 Matthieu 3.4 Jean 8.52 Jean 8.48
34 venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum Luc 15.2 Matthieu 9.11 Jean 12.2 Luc 14.1 Luc 5.29
35 et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis Proverbes 17.16 Proverbes 8.32-8.36 Luc 7.29 Matthieu 11.19 Osée 14.9
36 rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit Marc 14.3-14.9 Luc 11.37 Matthieu 26.5-26.6 Luc 14.1 Luc 7.34
37 et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti Jean 12.1-12.8 1 Pierre 4.18 1 Timothée 1.9 Luc 5.30 Matthieu 21.31
38 et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat Psaumes 126.5-126.6 Psaumes 6.6-6.8 Ecclésiaste 9.8 Esaïe 57.9 Psaumes 51.17
39 videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est Luc 7.16 Luc 15.2 Marc 7.21 Luc 3.8 Luc 16.3
40 et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic Jean 16.30 Matthieu 7.22 Luc 20.20-20.21 Jean 3.2 Luc 5.22
41 duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta Matthieu 18.28 Luc 11.4 1 Jean 1.8-1.10 Luc 7.47 Jérémie 3.11
42 non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget Romains 3.24 Ephésiens 1.7 Matthieu 18.25-18.26 Daniel 9.18-9.19 Psaumes 51.1-51.3
43 respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti Marc 12.34 1 Corinthiens 15.9-15.10 Psaumes 116.16-116.18 Luc 7.47 Luc 10.38
44 et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit 1 Timothée 5.10 Genèse 19.2 Juges 19.21 Genèse 18.4 Jacques 2.6
45 osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos 2 Samuel 15.5 Romains 16.16 2 Samuel 19.39 1 Thessaloniciens 5.26 1 Corinthiens 16.20
46 oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos Psaumes 23.5 Ecclésiaste 9.8 Matthieu 6.17 Daniel 10.3 2 Samuel 14.2
47 propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit 1 Jean 4.19 Esaïe 1.18 1 Corinthiens 6.9-6.11 Esaïe 55.7 Jean 21.15-21.17
48 dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata Matthieu 9.2 Marc 2.5 Luc 5.20
49 et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit Marc 2.7 Luc 5.20-5.21 Matthieu 9.3
50 dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace Marc 5.34 Matthieu 9.22 Luc 8.48 Luc 18.42 Marc 10.52

Cette Bible est dans le domaine public.