Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 7.30     

Luc 7.30
Vulgate


1 cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit CapharnaumMatthieu 8.5-8.13 Luc 7.1-7.10 Matthieu 7.28-7.29
2 centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosusGenèse 24.27 Genèse 39.4-39.6 Actes 22.26 Actes 27.43 Luc 8.42
3 et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eiusMatthieu 8.5 Philémon 1.10 Luc 8.41 Jean 4.47 Luc 9.38
4 at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestesApocalypse 3.4 Matthieu 10.13 Matthieu 10.37-10.38 Luc 20.35 Matthieu 10.11
5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis2 Chroniques 2.11-2.12 Galates 5.6 Esdras 7.27-7.28 1 Jean 3.14 1 Jean 3.18-3.19
6 Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intresLuc 8.49 Matthieu 3.11 Luc 7.4 Actes 10.38 Proverbes 29.23
7 propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meusPsaumes 107.20 Psaumes 33.9 1 Samuel 2.6 Luc 4.36 Exode 15.26
8 nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit1 Timothée 6.1-6.2 Actes 22.25-22.26 Actes 24.23 Actes 23.26 Actes 23.23
9 quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveniMatthieu 8.10 Matthieu 15.28 Psaumes 147.19-147.20 Matthieu 9.33 Romains 3.1-3.3
10 et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanumMatthieu 15.28 Jean 4.50-4.53 Marc 9.23 Matthieu 8.13
11 et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa 12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illaLuc 8.42 1 Rois 17.9 1 Rois 17.12 Actes 9.41 1 Timothée 5.4-5.5
13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flereLuc 8.52 Juges 10.16 Jérémie 31.20 Hébreux 4.15 Luc 17.5
14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surgeJean 5.25 Psaumes 33.9 Jean 5.21 Ezéchiel 37.3-37.10 Job 14.12
15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae2 Rois 4.32-4.37 2 Rois 13.21 1 Rois 17.23-17.24
16 accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suamMatthieu 9.8 Luc 7.39 Luc 1.68 Matthieu 21.11 Psaumes 106.4-106.5
17 et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionemMatthieu 9.31 Marc 6.14 Luc 7.14 Marc 1.28 Matthieu 9.26
18 et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus hisJean 3.26 Matthieu 11.2-11.19
19 et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamusLuc 10.1 Jean 4.25 Esaïe 9.6-9.7 Marc 6.7 Apocalypse 11.3
20 cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamusLuc 7.19
21 in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visumMarc 3.10 1 Rois 8.37 Matthieu 4.23 Marc 5.34 1 Corinthiens 11.30-11.32
22 et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizanturEsaïe 35.5-35.6 Luc 4.18 Esaïe 29.18-29.19 Esaïe 61.1-61.3 Jacques 2.5
23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in meEsaïe 8.14-8.15 Romains 9.32-9.33 Matthieu 11.6 1 Corinthiens 2.14 1 Corinthiens 1.21-1.28
24 et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveriEphésiens 4.14 Luc 1.80 Luc 3.2 Matthieu 11.7-11.8 Marc 1.4-1.5
25 sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt2 Rois 1.8 2 Samuel 19.35 1 Rois 10.5 Esther 8.15 Matthieu 3.4
26 sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetamLuc 20.6 Luc 1.76 Matthieu 11.9-11.14 Jean 3.26-3.30 Luc 16.16
27 hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante teMalachie 3.1 Luc 1.76 Marc 1.2 Matthieu 11.10 Malachie 4.5-4.6
28 dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illoMatthieu 11.11 Colossiens 1.25-1.27 Ephésiens 3.8-3.9 Luc 9.48 Luc 3.16
29 et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo IohannisLuc 3.12 Luc 7.35 Matthieu 21.31-21.32 Actes 18.25 Juges 1.7
30 Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eoLuc 13.34 Matthieu 22.35 Actes 20.27 Jérémie 8.8 Ephésiens 1.11
31 cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes suntMatthieu 11.16-11.19 Lamentations 2.13 Marc 4.30
32 similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastisMatthieu 11.16-11.19 Proverbes 17.16 Esaïe 28.9-28.13 Esaïe 29.11-29.12 Jérémie 5.3-5.5
33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habetLuc 1.15 Marc 1.6 Actes 2.13 Jérémie 16.8-16.10 Matthieu 10.25
34 venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorumLuc 15.2 Luc 5.29 Luc 7.36 Luc 19.7 Matthieu 9.11
35 et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suisProverbes 8.32-8.36 Luc 7.29 Matthieu 11.19 Proverbes 17.16 Osée 14.9
36 rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuitMarc 14.3-14.9 Luc 11.37 Matthieu 26.5-26.6 Luc 14.1 Luc 7.34
37 et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguentiJean 12.1-12.8 1 Pierre 4.18 1 Timothée 1.9 Marc 14.3-14.9 Matthieu 26.6-26.13
38 et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebatPsaumes 126.5-126.6 Psaumes 6.6-6.8 Ecclésiaste 9.8 Esdras 10.1 Psaumes 38.18
39 videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix estLuc 7.16 Marc 7.21 Luc 15.2 Proverbes 23.7 Luc 18.9-18.11
40 et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dicLuc 5.22 Ezéchiel 33.31 Jean 16.19 Luc 5.31 Jean 13.13
41 duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquagintaMatthieu 18.28 Matthieu 18.23-18.25 Nombres 27.3 Esaïe 50.1 1 Timothée 1.15-1.16
42 non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diligetPsaumes 51.1-51.3 Michée 7.18-7.20 Matthieu 18.34 Romains 5.6 Colossiens 3.13
43 respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicastiPsaumes 116.16-116.18 Luc 7.47 Luc 10.38 2 Corinthiens 5.14-5.15 1 Timothée 1.13-1.16
44 et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit1 Timothée 5.10 Juges 19.21 Genèse 19.2 Genèse 18.4 Jacques 2.6
45 osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos2 Samuel 15.5 Romains 16.16 2 Samuel 19.39 Genèse 29.11 Matthieu 26.48
46 oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meosEcclésiaste 9.8 Psaumes 23.5 Daniel 10.3 Matthieu 6.17 Amos 6.6
47 propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit1 Jean 4.19 1 Corinthiens 6.9-6.11 Esaïe 55.7 Jean 21.15-21.17 Esaïe 1.18
48 dixit autem ad illam remittuntur tibi peccataMatthieu 9.2 Marc 2.5 Luc 5.20
49 et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittitMarc 2.7 Luc 5.20-5.21 Matthieu 9.3
50 dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in paceMarc 5.34 Matthieu 9.22 Luc 8.48 Luc 18.42 Marc 10.52

Cette Bible est dans le domaine public.