Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 6.13     

Luc 6.13
Vulgate


1 factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibusDeutéronome 23.25 Matthieu 12.1-12.8 Marc 2.23-2.28 Lévitique 23.10-23.11 Exode 12.15
2 quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatisMatthieu 12.2 Marc 2.24 Exode 35.2 Jean 5.9-5.11 Exode 31.15
3 et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant1 Samuel 21.3-21.6 Marc 2.25-2.26 Matthieu 21.16 Marc 12.10 Matthieu 21.42
4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibusLévitique 24.5-24.9
5 et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbatiApocalypse 1.10 Marc 2.27 Marc 9.7
6 factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat aridaMarc 3.1-3.6 Matthieu 12.9-12.14 Matthieu 4.23 Luc 4.31 Jean 9.16
7 observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illumLuc 11.53-11.54 Luc 20.20 Marc 3.2 Esaïe 29.21 Psaumes 38.12
8 ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetitMatthieu 9.4 Jean 2.25 1 Pierre 4.1 Luc 5.22 1 Chroniques 29.17
9 ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdereLuc 14.3 Jean 7.19-7.23 Marc 3.4 Matthieu 12.12-12.13 Luc 9.56
10 et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eiusMarc 3.5 Exode 4.6-4.7 Jean 5.8 Psaumes 107.20 1 Rois 13.6
11 ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent IesuActes 5.33 Actes 26.11 Jean 11.47 Luc 4.28 Matthieu 12.14-12.15
12 factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione DeiMatthieu 14.23-14.25 Hébreux 5.7 Colossiens 4.2 Marc 1.35 Matthieu 6.6
13 et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavitMarc 6.30 Apocalypse 21.14 Marc 3.13-3.19 Marc 6.7 Luc 9.1-9.2
14 Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et BartholomeumActes 1.13 Matthieu 4.21 Matthieu 4.18 Jean 1.40-1.42 Jean 1.45
15 Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur ZelotesMatthieu 9.9 Actes 1.13 Marc 3.18 Marc 2.14 Jacques 1.1
16 Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditorJean 14.22 Jean 6.70-6.71 Actes 1.16-1.20 Marc 3.18 Jude 1.1
17 et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et SidonisMatthieu 11.21 Marc 7.24-7.31 Psaumes 103.3 Marc 3.7-3.12 Luc 6.12
18 qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabanturMatthieu 17.15 Actes 5.16 Matthieu 15.22
19 et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnesMatthieu 14.36 Matthieu 9.20-9.21 Marc 5.30 Marc 3.10 Marc 6.56
20 et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum DeiJacques 2.5 2 Corinthiens 6.10 Apocalypse 2.9 Luc 6.20-6.24 Jacques 1.9-1.10
21 beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitisJacques 1.12 Matthieu 5.4 Matthieu 5.6 Esaïe 55.1-55.2 Luc 1.53
22 beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominisMatthieu 10.22 Matthieu 5.10-5.12 Jean 16.2 1 Pierre 4.12-4.16 1 Thessaloniciens 2.14-2.15
23 gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorumMatthieu 5.12 Apocalypse 2.7 Apocalypse 21.7 2 Chroniques 36.16 Apocalypse 2.17
24 verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestramMatthieu 6.2 Psaumes 49.16-49.19 Psaumes 49.6-49.7 Jacques 2.6 Amos 6.1-6.6
25 vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitisEsaïe 65.13 Proverbes 14.13 Jacques 4.9 Job 20.5-20.7 Esaïe 8.21
26 vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorumJean 15.19 Jacques 4.4 Esaïe 30.10 Jérémie 5.31 Matthieu 7.15
27 sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderuntLuc 6.35 1 Thessaloniciens 5.15 Romains 12.17-12.21 Galates 6.10 Proverbes 25.21-25.22
28 benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos1 Pierre 3.9 Romains 12.14 Luc 23.34 1 Corinthiens 4.12 Jacques 3.10
29 ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibereHébreux 10.34 1 Corinthiens 6.7 Actes 23.2 Lamentations 3.30 Matthieu 26.67
30 omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetasDeutéronome 15.7-15.10 Proverbes 21.26 Matthieu 18.27-18.30 Actes 20.35 2 Corinthiens 9.6-9.14
31 et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiterMatthieu 7.12 Matthieu 22.39 Galates 5.14 Jacques 2.8-2.16
32 et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diliguntMatthieu 5.46-5.47 1 Pierre 2.19-2.20
33 et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt 34 et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequaliaMatthieu 5.42 Luc 14.12-14.14 Luc 6.35 Deutéronome 15.8-15.11
35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malosMatthieu 5.44-5.45 Jean 13.35 2 Corinthiens 8.9 Psaumes 112.5 Psaumes 145.9
36 estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors estMatthieu 5.48 Ephésiens 5.1-5.2 1 Pierre 1.15-1.16 Ephésiens 4.31
37 nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimitteminiColossiens 3.13 Marc 11.25 Romains 14.3-14.4 Jacques 5.9 Matthieu 18.34-18.35
38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis2 Corinthiens 9.6-9.8 Marc 4.24 Matthieu 7.2 Proverbes 3.9-3.10 Deutéronome 15.10
39 dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadentMatthieu 15.14 2 Timothée 3.13 Matthieu 23.16-23.26 Esaïe 9.16 1 Timothée 6.3-6.5
40 non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eiusJean 13.16 Jean 15.20 Matthieu 10.24-10.25 Matthieu 23.15
41 quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non considerasJean 8.7 Jacques 1.24 Matthieu 7.3-7.5 2 Samuel 12.5-12.7 1 Rois 2.32
42 et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tuiMatthieu 23.13-23.15 Luc 22.32 Matthieu 26.75 Philémon 1.10-1.11 Psaumes 51.9-51.13
43 non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonumJérémie 2.21 Esaïe 61.3 Matthieu 7.16-7.20 Matthieu 3.10 Matthieu 12.33
44 unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvamJacques 3.12 Matthieu 12.33 Galates 5.19-5.23 Tite 2.11-2.13 Jude 1.12
45 bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquiturProverbes 4.23 Ephésiens 4.29 Matthieu 12.34-12.37 Jean 7.38 Colossiens 4.6
46 quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dicoMalachie 1.6 Matthieu 7.21-7.23 Luc 13.25-13.27 Jean 13.13-13.17 Galates 6.7
47 omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis estJacques 1.22-1.25 Luc 11.28 Jacques 4.17 Matthieu 7.24-7.27 Romains 2.7-2.10
48 similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petramEsaïe 28.16 1 Corinthiens 3.10-3.15 Jude 1.24 Psaumes 62.2 Jean 16.33
49 qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magnaProverbes 28.18 Jacques 1.22-1.26 Matthieu 12.43-12.45 Jacques 2.17-2.26 Actes 26.11

Cette Bible est dans le domaine public.