Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 24.14     

Luc 24.14
Vulgate


1 una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromataJean 20.1-20.2 Luc 24.10 Matthieu 28.1-28.8 Luc 8.2-8.3 Matthieu 27.55-27.56
2 et invenerunt lapidem revolutum a monumentoMatthieu 27.60-27.66 Jean 20.1-20.2 Matthieu 28.2 Marc 15.46-15.47 Marc 16.3-16.4
3 et ingressae non invenerunt corpus Domini IesuLuc 24.23 Jean 20.6-20.7 Matthieu 16.5
4 et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgentiMarc 16.5 Actes 1.10 Matthieu 28.2-28.6 Genèse 18.2 Jean 20.11-20.12
5 cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuisMatthieu 28.3-28.5 Daniel 10.16 Apocalypse 1.18 Apocalypse 2.8 Luc 1.12-1.13
6 non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea essetLuc 9.22 Matthieu 17.22-17.23 Matthieu 16.21 Marc 9.30-9.32 Luc 18.31-18.33
7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgereMatthieu 16.21
8 et recordatae sunt verborum eiusJean 12.16 Jean 14.26 Jean 2.19-2.22
9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibusLuc 24.22-24.24 Matthieu 28.7-28.8 Marc 16.10 Marc 16.7-16.8
10 erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haecLuc 8.2-8.3 Marc 15.40-15.41 Jean 20.11-20.18 Matthieu 27.56 Marc 6.30
11 et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illisMarc 16.11 2 Rois 7.2 Psaumes 126.1 Job 9.16 Actes 12.9
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fueratJean 20.3-20.10
13 et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine EmmausMarc 16.12-16.13 Luc 24.18
14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderantLuc 6.45 Malachie 3.6 Deutéronome 6.7
15 et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illisLuc 24.36 Jean 14.18-14.19 Matthieu 18.20
16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerentJean 21.4 Jean 20.14 Luc 24.31 2 Rois 6.18-6.20 Marc 16.12
17 et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristesEzéchiel 9.4-9.6 Jean 16.20-16.22 Jean 16.6
18 et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebusJean 19.25
19 quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populoMatthieu 21.11 Actes 2.22 Actes 7.22 Jean 4.19 Actes 10.38
20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eumLuc 23.13 Matthieu 27.20 Marc 15.1 Luc 22.66-23.5 Actes 13.27-13.29
21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta suntLuc 1.68 Luc 2.38 Actes 1.6 Psaumes 130.8 Esaïe 59.20
22 sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentumMatthieu 28.7-28.8 Jean 20.1-20.2 Luc 24.1-24.11 Jean 20.18 Marc 16.9-16.10
23 et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere 24 et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non videruntLuc 24.12 Jean 20.1-20.10
25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetaeMarc 16.14 Marc 8.17-8.18 Marc 9.19 Hébreux 5.11-5.12 Marc 7.18
26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam1 Pierre 1.11 Hébreux 9.22-9.23 Hébreux 12.2 Actes 17.3 Luc 24.46
27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erantEsaïe 7.14 Zacharie 9.9 Deutéronome 18.15 Jean 1.45 Esaïe 53.1-53.12
28 et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ireMarc 6.48 Genèse 32.26 Genèse 42.7 Genèse 19.2
29 et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illisLuc 14.23 2 Rois 4.8 Actes 16.14 Genèse 19.3
30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illisMatthieu 14.19 Luc 24.35 Jean 6.11 Luc 22.19 Actes 27.35
31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorumLuc 24.16 Luc 4.30 Jean 8.59 Jean 20.13-20.16
32 et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturasLuc 24.45 Psaumes 39.3 Jean 6.63 Proverbes 27.17 Actes 17.2-17.3
33 et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erantMarc 16.13 Jean 20.19-20.26 Actes 1.14
34 dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni1 Corinthiens 15.5 Luc 22.54-22.62 Marc 16.7
35 et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panisMarc 16.12-16.13 Luc 24.30-24.31 Actes 2.42
36 dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timereMarc 16.14 Jean 20.26 Jean 14.27 Jean 16.33 2 Thessaloniciens 3.16
37 conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videreJob 4.14-4.16 Marc 6.49-6.50 Actes 12.15 1 Samuel 28.13 Luc 16.30
38 et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestraHébreux 4.13 Jérémie 4.14 Daniel 4.19 Matthieu 16.8 Daniel 4.5
39 videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habereJean 20.27 1 Jean 1.1 Jean 20.20 Nombres 16.22 Actes 1.3
40 et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes 41 adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manduceturJean 21.5 Jean 21.10-21.13 Job 9.16 Psaumes 126.1-126.2 Genèse 45.26-45.28
42 at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis 43 et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eisActes 10.41
44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de mePsaumes 118.22 Psaumes 110.1-110.7 Psaumes 72.1-72.20 Actes 13.33 Luc 9.22
45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturasActes 16.14 Psaumes 119.18 Job 33.16 Actes 26.18 Apocalypse 3.7
46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertiaEsaïe 53.2-53.12 Esaïe 50.6 Luc 24.44 Actes 17.3 Luc 24.26-24.27
47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab HierosolymaActes 5.31 Matthieu 28.19 Actes 2.38 Actes 13.46 Actes 11.18
48 vos autem estis testes horumActes 13.31 Actes 5.32 Actes 2.32 Actes 1.8 Actes 10.41
49 et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex altoActes 1.4 Jean 14.26 Actes 1.8 Joël 2.28-2.32 Esaïe 44.3-44.4
50 eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eisActes 1.12 Matthieu 21.17 Marc 10.16 Genèse 49.28 Nombres 6.23-6.27
51 et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelumMarc 16.19 2 Rois 2.11 Jean 20.17 Hébreux 1.3 Actes 1.9
52 et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magnoMatthieu 28.9 Jean 16.22 Jean 16.7 Jean 14.28 Matthieu 28.17
53 et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amenMarc 16.20 Actes 5.41-5.42 Matthieu 28.20 Actes 2.46-2.47 Apocalypse 22.21

Cette Bible est dans le domaine public.