Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 11     

Jean 11
Vulgate


1 erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius Jean 12.17 Matthieu 21.17 Luc 10.38-10.42 Jean 11.3 Jean 11.5-11.6
2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur Jean 12.3 Marc 14.3 Luc 7.37-7.38 Matthieu 26.6-26.7
3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur Jean 11.5 Jean 11.36 2 Timothée 4.20 Hébreux 12.6-12.7 Apocalypse 3.19
4 audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam Jean 11.40 Jean 9.3 Jean 13.31-13.32 Jean 2.11 Jean 5.23
5 diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum Jean 11.36 Jean 15.9-15.13 Jean 17.26 Jean 16.27 Jean 11.8
6 ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus Esaïe 30.18 Esaïe 55.8-55.9 Genèse 45.1-45.5 Genèse 44.1-44.5 Genèse 43.29-43.31
7 deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum Actes 20.22-20.24 Luc 9.51 Actes 15.36 Jean 10.40-10.42
8 dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc Jean 10.31 Jean 8.59 Matthieu 16.21-16.23 Jean 10.39 Matthieu 23.7
9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt Jean 9.4 Jean 12.35 Jérémie 31.9 Proverbes 3.23 Luc 13.31-13.33
10 si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo Jérémie 20.11 Jérémie 13.16 1 Jean 2.10-2.11 Psaumes 27.2 Proverbes 4.18-4.19
11 haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum Daniel 12.2 Actes 7.60 Marc 5.39 Matthieu 27.52 Ephésiens 5.14
12 dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit 13 dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret Matthieu 9.24
14 tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est Jean 10.24 Jean 16.25 Jean 16.29
15 et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum 2 Timothée 2.10 Jean 11.35-11.36 1 Jean 5.13 2 Corinthiens 4.15 Genèse 39.5
16 dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo Jean 21.2 Matthieu 10.3 Jean 13.37 Luc 6.15 Marc 3.18
17 venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem Jean 11.39 Actes 2.27-2.31 Osée 6.2 Jean 2.19
18 erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim Apocalypse 21.16 Jean 6.19 Apocalypse 14.20 Luc 24.13 Jean 11.1
19 multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo Job 2.11 1 Thessaloniciens 5.11 Jean 11.31 Lamentations 1.2 Genèse 37.35
20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat Luc 10.38-10.42 Jean 11.30 Matthieu 25.1 Matthieu 25.6 Actes 10.25
21 dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus Jean 11.37 Jean 11.32 Luc 7.13-7.15 Matthieu 9.18 Psaumes 78.41
22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus Jean 9.31 Jean 11.41-11.42 Marc 9.23 Matthieu 28.18 Jean 5.22-5.27
23 dicit illi Iesus resurget frater tuus Jean 11.43-11.44
24 dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die Actes 24.15 Jean 5.28-5.29 Esaïe 26.19 Luc 14.14 Daniel 12.2-12.3
25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet 1 Thessaloniciens 4.14 Jean 1.4 Jean 3.36 Jean 6.39-6.40 Jean 5.21
26 et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc Jean 10.28 Jean 14.10 Jean 5.24 Jean 3.15-3.18 Jean 6.50-6.51
27 ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti Matthieu 16.16 Jean 6.14 Malachie 3.1 Jean 6.69 1 Jean 5.1
28 et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te Jean 13.13 1 Thessaloniciens 4.17-4.18 Luc 22.11 Luc 10.38-10.42 1 Thessaloniciens 5.11
29 illa ut audivit surgit cito et venit ad eum Proverbes 15.23 Psaumes 27.8 Cantique 3.1-3.4 Psaumes 119.59-119.60 Proverbes 27.17
30 nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha Jean 11.20
31 Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi Jean 11.19 Genèse 37.35 1 Corinthiens 2.15 2 Samuel 12.16-12.18
32 Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus Jean 11.21 Luc 5.8 Apocalypse 5.8 Luc 8.41 Apocalypse 5.14
33 Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum Jean 12.27 Jean 11.38 Genèse 43.30-43.31 Marc 3.5 Hébreux 4.15
34 et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide Jean 20.2 Jean 1.39 Marc 15.47 Matthieu 28.6 Marc 16.6
35 et lacrimatus est Iesus Luc 19.41 Jean 11.33 Hébreux 4.15 Jérémie 13.17 Jérémie 14.17
36 dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum Jean 11.3 Ephésiens 5.2 Apocalypse 1.5 Jean 21.15-21.17 1 Jean 4.9-4.10
37 quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur Jean 9.6-9.7 Matthieu 27.40-27.42 Psaumes 78.19-78.20 Luc 23.39 Luc 23.35
38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei Matthieu 27.60 Jean 11.33 Esaïe 22.16 Jean 20.1 Luc 24.2
39 ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est Jean 11.17 Psaumes 49.9 Actes 13.36 Genèse 3.19 Actes 2.27
40 dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei Jean 11.4 Jean 11.23-11.26 Romains 4.17-4.25 Jean 1.14 2 Corinthiens 3.18
41 tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me Matthieu 11.25 Jean 17.1 Psaumes 123.1 Philippiens 4.6 Luc 10.21
42 ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti Jean 3.17 Jean 17.21 Matthieu 26.53 Jean 11.22 Jean 17.8
43 haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras 1 Rois 17.21-17.22 Luc 7.14-7.15 2 Rois 4.33-4.36 Actes 9.40 Actes 3.12
44 et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire Jean 20.7 Jean 19.40 Actes 20.9-20.12 Psaumes 33.9 Jean 5.21
45 multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum Jean 2.23 Jean 11.19 Jean 7.31 Jean 11.31 Jean 12.9-12.11
46 quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus Jean 9.13 Luc 16.30-16.31 Jean 5.15-5.16 Jean 12.37 Actes 5.25
47 collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit Matthieu 26.3 Jean 12.19 Matthieu 5.22 Psaumes 2.2-2.4 Luc 22.2
48 si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem Actes 5.38-5.40 Luc 19.41-19.44 Daniel 9.26-9.27 Luc 11.52 Luc 23.28-23.31
49 unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam Jean 18.13-18.14 Matthieu 26.3 Jean 11.51 Proverbes 26.12 Jean 7.48-7.49
50 nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat Jean 18.14 Luc 24.46 Jean 19.12 Romains 3.8 Jean 11.48
51 hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente Exode 28.30 1 Samuel 23.9 Nombres 22.28 1 Pierre 2.24 Nombres 24.2
52 et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum Jean 10.16 Esaïe 49.6 1 Jean 2.2 Romains 8.29-8.30 Ephésiens 1.5
53 ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum Matthieu 22.46 Matthieu 16.21 Psaumes 71.10 Psaumes 31.13 Psaumes 2.2
54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis Jean 7.1 Jean 7.4 2 Chroniques 13.19 2 Samuel 13.23 Jean 10.40
55 proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos Jean 6.4 Jean 2.13 Exode 19.10 Jean 12.1 2 Chroniques 30.17-30.20
56 quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum Jean 7.11 Jean 11.7-11.8
57 dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum Psaumes 109.4 Jean 8.59 Jean 9.22 Jean 5.16-5.18 Jean 10.39

Cette Bible est dans le domaine public.