Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 25.18     

Lévitique 25.18
Vulgate


L’année sabbatique

1 locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini
3 sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius
4 septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis
5 quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est
6 sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te
7 iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum

L’année du jubilé

8 numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem
9 et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra
10 sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam
11 quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis
12 ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis
13 anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
14 quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo
15 et iuxta supputationem frugum vendet tibi
16 quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi
17 nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
18 facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore
19 et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes
20 quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras
21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum
22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera

Le rachat des propriétés et des esclaves

23 terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis
24 unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur
25 si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat
26 sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire
27 conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam
28 quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum
29 qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus
30 si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo
31 sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum
32 aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
33 si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel
34 suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est
35 si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
36 ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te
37 pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
38 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
39 si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum
40 sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te
41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum
42 mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum
43 ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
44 servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt
45 et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam
47 si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius
48 post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum
49 et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se
50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
51 si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium
52 si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
53 quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo
54 quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis
55 mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti

Cette Bible est dans le domaine public.