Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 1     

Jean 1
Vulgate


1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum 1 Jean 1.1-1.2 Jean 17.5 Genèse 1.1 Jean 1.14 Apocalypse 19.13
2 hoc erat in principio apud Deum 3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est Colossiens 1.16-1.17 1 Corinthiens 8.6 Apocalypse 4.11 Jean 1.10 Psaumes 33.6
4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum Jean 8.12 Jean 5.26 Jean 11.25 Jean 14.6 Jean 12.46
5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt Jean 3.19-3.20 1 Corinthiens 2.14 Jean 12.36-12.40 Romains 1.28 Job 24.13-24.17
6 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes Malachie 3.1 Jean 3.28 Jean 1.33 Matthieu 11.10 Luc 1.61-1.63
7 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum Actes 19.4 Jean 1.12 Jean 5.33-5.35 Jean 1.19 Jean 3.26-3.36
8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine Jean 1.20 Actes 19.4 Jean 3.28
9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum 1 Jean 2.8 Esaïe 49.6 Jean 12.46 Jean 1.4 1 Thessaloniciens 5.4-5.7
10 in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit Jean 17.25 Hébreux 11.3 1 Jean 3.1 Hébreux 1.2-1.3 Actes 17.24-17.27
11 in propria venit et sui eum non receperunt Esaïe 53.2-53.3 Jean 3.32 Luc 20.13-20.15 Luc 19.14 Actes 7.51-7.52
12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius Galates 3.26 1 Jean 3.1 2 Corinthiens 6.17-6.18 Romains 8.14 Colossiens 2.6
13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt Jacques 1.18 1 Jean 3.9 1 Pierre 1.23 1 Pierre 1.3 Jean 3.5-3.8
14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis 1 Timothée 3.16 Galates 4.4 Jean 1.1 1 Jean 4.9 Esaïe 40.5
15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat Matthieu 3.11 Jean 1.29-1.34 Jean 3.26-3.36 Jean 17.5 Jean 1.1-1.2
16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia Colossiens 1.19 Romains 5.2 Ephésiens 4.7-4.13 Ephésiens 2.5-2.10 Ephésiens 1.23
17 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est Romains 6.14 Jean 8.32 Jean 14.6 Romains 3.19-3.26 Hébreux 9.22
18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit 1 Jean 4.12 Colossiens 1.15 Jean 6.46 1 Timothée 6.16 Matthieu 11.27
19 et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es Jean 10.24 Jean 5.33-5.36 Matthieu 21.23-21.32 Actes 13.25 Luc 3.15-3.18
20 et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus Jean 3.28-3.36 Marc 1.7-1.8 Luc 3.15-3.17 Matthieu 3.11-3.12
21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non Matthieu 11.14 Jean 1.25 Matthieu 16.14 Jean 7.40 Matthieu 17.10-17.12
22 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso 2 Samuel 24.13
23 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta Matthieu 3.3 Marc 1.3 Esaïe 40.3-40.5 Luc 1.16-1.17 Luc 1.76-1.79
24 et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis Luc 16.14 Matthieu 23.13-23.15 Jean 7.47-7.49 Actes 23.8 Actes 26.5
25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta Deutéronome 18.18 Jean 1.20-1.22 Deutéronome 18.15 Matthieu 21.23 Daniel 9.24-9.26
26 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis Actes 1.5 Matthieu 3.11 Marc 1.8 Jean 1.10-1.11 Luc 3.16
27 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti Jean 1.30 Matthieu 3.11 Jean 1.15 Marc 1.7 Luc 3.16
28 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans Jean 10.40 Jean 3.23 Juges 7.24 Jean 3.26
29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi 1 Pierre 1.19 Actes 8.32 1 Jean 3.5 Apocalypse 5.6 Apocalypse 5.8
30 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat Jean 1.27 Jean 1.15 Luc 3.16
31 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans Luc 1.17 Jean 1.7 Jean 1.33 Malachie 3.1 Actes 19.4
32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum Matthieu 3.16 Marc 1.10 Luc 3.22 Jean 5.32 Jean 1.7
33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto Matthieu 3.11 Actes 1.5 Luc 3.16 1 Corinthiens 12.13 Tite 3.5-3.6
34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei Jean 1.49 Matthieu 4.3 Psaumes 2.7 Psaumes 89.26-89.27 Matthieu 17.5
35 altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo Jean 3.25-3.26 Malachie 3.16
36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei Jean 1.29 1 Pierre 1.19-1.20 Hébreux 12.2 Esaïe 65.1-65.2 Esaïe 45.22
37 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum Romains 10.17 Jean 1.43 Zacharie 8.21 Jean 4.39-4.42 Apocalypse 22.17
38 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas Jean 1.49 Jean 20.15-20.16 Jean 6.25 Jean 18.4 Jean 3.2
39 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima Luc 24.29 Matthieu 11.28-11.30 Jean 1.46 Jean 6.37 Proverbes 8.17
40 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum Marc 1.16-1.20 Matthieu 4.18-4.22 Luc 5.2-5.11 Jean 1.40-1.42 Matthieu 10.2
41 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus Jean 4.25 Jean 4.28-4.29 Jean 1.45 Actes 13.32-13.33 1 Jean 1.3
42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus Jean 21.15-21.17 1 Corinthiens 1.12 1 Corinthiens 3.22 Matthieu 10.2 1 Corinthiens 9.5
43 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me Jean 14.8 Matthieu 9.9 Matthieu 4.18-4.21 Jean 6.5 Matthieu 10.3
44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri Jean 12.21 Matthieu 11.21 Matthieu 10.3 Marc 8.22 Luc 9.10
45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth Luc 24.27 Deutéronome 18.18-18.22 Matthieu 2.23 Jean 21.2 Luc 24.44
46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide Jean 7.52 Jean 4.29 Jean 7.41-7.42 1 Thessaloniciens 5.21 Luc 4.28-4.29
47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est Romains 9.6 Psaumes 32.2 Apocalypse 14.5 Psaumes 73.1 Jean 8.31
48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te Jean 2.25 Esaïe 65.24 Apocalypse 2.18-2.19 Psaumes 139.1-139.2 Matthieu 6.6
49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel Matthieu 27.42 Jean 1.34 Zacharie 9.9 Matthieu 2.2 Sophonie 3.15
50 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis Jean 11.40 Luc 1.45 Jean 20.29 Luc 7.9 Matthieu 25.29
51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis Genèse 28.12 Luc 3.21 Actes 7.56 Ezéchiel 1.1 Matthieu 3.16

Cette Bible est dans le domaine public.