Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 1.48     

Jean 1.48
Vulgate


1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum1 Jean 1.1-1.2 Jean 17.5 Genèse 1.1 Jean 1.14 Colossiens 1.17
2 hoc erat in principio apud Deum 3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum estColossiens 1.16-1.17 1 Corinthiens 8.6 Apocalypse 4.11 Jean 1.10 Psaumes 33.6
4 in ipso vita erat et vita erat lux hominumJean 8.12 Jean 11.25 Jean 5.26 Jean 12.46 Jean 14.6
5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt1 Corinthiens 2.14 Jean 3.19-3.20 Jean 12.36-12.40 Romains 1.28 Job 24.13-24.17
6 fuit homo missus a Deo cui nomen erat IohannesJean 3.28 Malachie 3.1 Jean 1.33 Actes 13.24 Matthieu 11.10
7 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illumActes 19.4 Jean 3.26-3.36 Jean 1.12 Jean 5.33-5.35 Jean 1.19
8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumineJean 1.20 Actes 19.4 Jean 3.28
9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum1 Jean 2.8 Esaïe 49.6 Jean 12.46 Jean 1.4 Jean 1.7
10 in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovitJean 17.25 Hébreux 11.3 1 Jean 3.1 Jean 1.18 Jean 5.17
11 in propria venit et sui eum non receperuntEsaïe 53.2-53.3 Jean 3.32 Luc 19.14 Luc 20.13-20.15 Matthieu 15.24
12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eiusGalates 3.26 1 Jean 3.1 2 Corinthiens 6.17-6.18 Romains 8.14 Colossiens 2.6
13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati suntJacques 1.18 1 Jean 3.9 1 Pierre 1.23 1 Pierre 1.3 Jean 3.3
14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis1 Timothée 3.16 Galates 4.4 Jean 1.1 1 Jean 4.9 Esaïe 40.5
15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me eratMatthieu 3.11 Jean 8.58 Colossiens 1.17 Michée 5.2 Jean 1.29-1.34
16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratiaColossiens 1.19 Romains 5.2 Ephésiens 4.7-4.13 Ephésiens 1.6-1.8 Ephésiens 2.5-2.10
17 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta estRomains 6.14 Jean 8.32 Jean 14.6 Romains 3.19-3.26 Hébreux 9.22
18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit1 Jean 4.12 Colossiens 1.15 Jean 6.46 1 Timothée 6.16 Matthieu 11.27
19 et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis esJean 10.24 Luc 3.15-3.18 Jean 5.33-5.36 Matthieu 21.23-21.32 Actes 13.25
20 et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego ChristusJean 3.28-3.36 Marc 1.7-1.8 Matthieu 3.11-3.12 Luc 3.15-3.17
21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit nonMatthieu 11.14 Matthieu 16.14 Jean 1.25 Jean 7.40 Luc 1.17
22 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso2 Samuel 24.13
23 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias prophetaMatthieu 3.3 Esaïe 40.3-40.5 Marc 1.3 Luc 1.76-1.79 Luc 1.16-1.17
24 et qui missi fuerant erant ex PharisaeisLuc 16.14 Philippiens 3.5-3.6 Luc 11.39-11.44 Luc 11.53 Matthieu 23.13-23.15
25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque prophetaDeutéronome 18.18 Jean 1.20-1.22 Daniel 9.24-9.26 Actes 5.28 Deutéronome 18.15
26 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitisActes 1.5 Matthieu 3.11 Marc 1.8 Jean 1.10-1.11 Luc 3.16
27 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamentiJean 1.30 Matthieu 3.11 Jean 1.15 Marc 1.7 Luc 3.16
28 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizansJean 10.40 Jean 3.23 Juges 7.24 Jean 3.26
29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi1 Pierre 1.19 Actes 8.32 1 Jean 3.5 1 Jean 2.2 Esaïe 53.7
30 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me eratJean 1.27 Jean 1.15 Luc 3.16
31 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizansLuc 1.17 Matthieu 3.6 Luc 3.3-3.4 Esaïe 40.3-40.5 Jean 1.7
32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eumMarc 1.10 Matthieu 3.16 Luc 3.22 Jean 1.7 Jean 5.32
33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu SanctoMatthieu 3.11 Actes 1.5 Luc 3.16 Actes 11.15-11.16 1 Corinthiens 12.13
34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius DeiMatthieu 4.3 Jean 1.49 Psaumes 2.7 Psaumes 89.26-89.27 Jean 11.27
35 altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duoJean 3.25-3.26 Malachie 3.16
36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus DeiJean 1.29 1 Pierre 1.19-1.20 Esaïe 65.1-65.2 Hébreux 12.2 Esaïe 45.22
37 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt IesumRomains 10.17 Zacharie 8.21 Jean 4.39-4.42 Apocalypse 22.17 Jean 1.43
38 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitasJean 1.49 Jean 3.2 Jean 18.7 Jean 20.15-20.16 Jean 6.25
39 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decimaLuc 24.29 Jean 1.46 Matthieu 11.28-11.30 Jean 4.40 Jean 6.37
40 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eumMarc 1.16-1.20 Matthieu 4.18-4.22 Jean 1.40-1.42 Luc 5.2-5.11 Matthieu 10.2
41 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum ChristusJean 4.25 Jean 4.28-4.29 Jean 1.45 2 Rois 7.9 Luc 2.38
42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur PetrusJean 21.15-21.17 1 Corinthiens 1.12 1 Corinthiens 3.22 1 Corinthiens 15.5 Matthieu 10.2
43 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere meMatthieu 4.18-4.21 Jean 14.8 Matthieu 9.9 Jean 12.21 Esaïe 65.1
44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et PetriJean 12.21 Matthieu 11.21 Matthieu 10.3 Jean 14.8-14.9 Luc 6.14
45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a NazarethLuc 24.27 Deutéronome 18.18-18.22 Jean 21.2 Matthieu 2.23 Luc 24.44
46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et videJean 7.52 Jean 4.29 Jean 7.41-7.42 1 Thessaloniciens 5.21 Luc 12.57
47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non estPsaumes 32.2 Romains 9.6 Romains 9.4 Apocalypse 14.5 Psaumes 73.1
48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi teJean 2.25 Esaïe 65.24 Matthieu 6.6 Apocalypse 2.18-2.19 Psaumes 139.1-139.2
49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex IsrahelZacharie 9.9 Matthieu 2.2 Matthieu 27.42 Jean 1.34 Jean 1.38
50 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbisJean 20.29 Jean 11.40 Luc 1.45 Matthieu 25.29 Luc 7.9
51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominisGenèse 28.12 Luc 3.21 Actes 7.56 Ezéchiel 1.1 Apocalypse 19.11

Cette Bible est dans le domaine public.