Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 7     

Actes 7
Vulgate


1 dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent Actes 6.13-6.14 Matthieu 26.61-26.62 Jean 18.19-18.21 Marc 14.58-14.60 Jean 18.33-18.35
2 qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram Genèse 11.31 Actes 22.1 Psaumes 29.3 Hébreux 1.3 Jean 1.14
3 et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero Genèse 12.1 Hébreux 11.8 Néhémie 9.8 Matthieu 10.37 2 Corinthiens 6.17
4 tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis Genèse 12.4-12.5 Genèse 11.31-11.32 Esaïe 41.9 Esaïe 41.2
5 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium Genèse 17.8 Genèse 12.7 Genèse 15.18 Genèse 13.15 Genèse 26.3
6 locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis Genèse 15.13 Galates 3.17 Genèse 15.16 Exode 12.40-12.41
7 et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto Exode 3.12 Psaumes 105.27-105.36 Néhémie 9.9-9.11 Psaumes 74.12-74.14 Psaumes 135.8-135.9
8 et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas Genèse 17.9-17.14 Genèse 35.23-35.26 Genèse 35.16 Actes 2.29 Exode 1.1-1.4
9 et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo Genèse 39.2 Genèse 45.4 Psaumes 105.17 Esaïe 43.2 Genèse 49.23-49.24
10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam Genèse 42.6 Proverbes 2.6 Psaumes 22.24 Proverbes 16.7 Psaumes 40.1-40.3
11 venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri Psaumes 105.16 Genèse 45.11 Genèse 47.13-47.15 Genèse 42.5 Genèse 41.54-41.57
12 cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum Genèse 42.1-42.24 Genèse 43.2
13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius Genèse 46.31-47.10 Genèse 45.1-45.18
14 mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque Deutéronome 10.22 Genèse 46.26-46.27 Exode 1.5 1 Chroniques 2.5-2.6 Genèse 45.9-45.11
15 et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri Exode 1.6 Genèse 49.33 Genèse 46.3-46.7 Hébreux 11.21-11.22 Nombres 20.15
16 et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem Josué 24.32 Exode 13.19 Genèse 23.16 Genèse 49.29-49.32 Genèse 34.2-34.31
17 cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto Actes 13.17 Actes 7.6 Exode 1.7-1.12 Exode 1.20 Genèse 15.13-15.16
18 quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph Exode 1.8
19 hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur Exode 1.9-1.22 Psaumes 105.25 Psaumes 129.1-129.3 Psaumes 83.4-83.5 Apocalypse 12.4-12.5
20 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui Hébreux 11.23 1 Samuel 16.12 Exode 2.2-2.10
21 exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium Hébreux 11.24 Exode 2.2-2.10 Deutéronome 32.26
22 et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis Esaïe 19.11 Daniel 1.4 Luc 24.19 1 Rois 4.29-4.30 Daniel 1.17-1.20
23 cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel Hébreux 11.24-11.26 Exode 2.11-2.12 2 Corinthiens 8.16 Esdras 1.1 Philippiens 2.12-2.13
24 et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio Jean 18.25-18.27 Jean 18.10-18.11 Actes 7.28
25 existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt 1 Samuel 19.5 Romains 15.18 Actes 15.4 Actes 14.27 Luc 18.34
26 sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum Exode 2.13-2.15 Proverbes 18.19 1 Corinthiens 6.6-6.8 Philippiens 2.3 Psaumes 133.1
27 qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos Actes 7.35 Luc 12.14 Actes 5.33 Actes 3.13-3.15 Matthieu 21.23
28 numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium 29 fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos Exode 4.19-4.20 Exode 2.14-2.22 Exode 18.2-18.4
30 et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi Actes 7.35 Exode 3.1-3.2 Esaïe 63.9 Daniel 3.27 Genèse 32.24-32.30
31 Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini Exode 3.3-3.4
32 ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare Exode 3.6 Matthieu 22.32 Job 37.1-37.2 Apocalypse 1.17 Exode 4.5
33 dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est Josué 5.15 Exode 3.5 2 Pierre 1.18 Ecclésiaste 5.1
34 videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum Exode 3.7-3.10 Esaïe 64.1 Psaumes 144.5 Exode 3.14 Michée 6.4
35 hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo Nombres 20.16 Psaumes 75.7 Luc 19.14 Psaumes 113.7-113.8 Exode 14.19
36 hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta Exode 12.41 Exode 33.1 Exode 14.21 Exode 7.1-7.14 Psaumes 105.27-105.36
37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me Deutéronome 18.15-18.19 Matthieu 17.3-17.5 Luc 9.30-9.31 Jean 18.37 Actes 3.22-3.23
38 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis Romains 3.2 Hébreux 5.12 Actes 7.53 1 Pierre 4.11 Esaïe 63.9
39 cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum Nombres 14.3-14.4 Nombres 11.5 Exode 16.3 Nombres 21.5 Néhémie 9.16-9.17
40 dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei Exode 32.1 Exode 32.23
41 et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum Esaïe 2.8-2.9 Esaïe 44.9-44.20 Néhémie 9.18 Exode 32.2-32.8 Habakuk 2.18-2.20
42 convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel Jérémie 19.13 Ezéchiel 20.39 Deutéronome 4.19 Esaïe 63.10 2 Rois 21.3
43 et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem Amos 5.26-5.27 2 Rois 21.6 Lévitique 18.21 Lévitique 20.2-20.5 Deutéronome 4.16-4.18
44 tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat Exode 25.40 Exode 38.21 Nombres 10.11 2 Chroniques 24.6 Exode 25.8-25.9
45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David Psaumes 44.2 Josué 18.1 Actes 13.19 1 Rois 8.4 Psaumes 78.55
46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob Actes 13.22 Psaumes 132.1-132.5 1 Chroniques 17.1-17.4 2 Samuel 7.1-7.5 2 Samuel 7.18-7.19
47 Salomon autem aedificavit illi domum 1 Rois 8.20 1 Rois 6.37-6.38 2 Samuel 7.13 1 Rois 5.1-6.2 Zacharie 6.12-6.13
48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit 1 Rois 8.27 2 Chroniques 2.5-2.6 Esaïe 66.1-66.2 Actes 17.24-17.25 Psaumes 91.1
49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est Psaumes 11.4 Apocalypse 3.21 Jérémie 23.24 Esaïe 66.1 Matthieu 5.34-5.35
50 nonne manus mea fecit haec omnia Esaïe 44.24 Jérémie 10.11 Esaïe 45.12 Actes 14.15 Psaumes 146.5-146.6
51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos Lévitique 26.41 Deutéronome 10.16 Exode 33.5 Exode 32.9 Jérémie 6.10
52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis Matthieu 5.12 2 Chroniques 36.16 1 Rois 19.10 1 Thessaloniciens 2.15 Luc 11.47-11.51
53 qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis Galates 3.19 Hébreux 2.2 Deutéronome 33.2 Jean 7.19 Actes 7.38
54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum Actes 5.33 Psaumes 35.16 Job 16.9 Luc 13.28 Matthieu 13.42
55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei Actes 6.5 Michée 3.8 Jean 12.41 Hébreux 1.3 Marc 16.19
56 et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei Matthieu 3.16 Apocalypse 11.19 Jean 5.22-5.27 Jean 1.51 Matthieu 8.20
57 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum Actes 21.27-21.31 Zacharie 7.11 Actes 7.54 Actes 23.27 Psaumes 58.4
58 et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus Actes 8.1 Actes 22.20 Luc 4.29 Actes 6.13 Lévitique 24.14-24.16
59 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum Actes 9.14 Psaumes 31.5 Luc 23.46 Actes 9.21 1 Corinthiens 1.2
60 positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius Matthieu 5.44 Actes 20.36 Luc 23.34 Actes 9.40 Actes 21.5

Cette Bible est dans le domaine public.