Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Jean 7.1 Vulgate
1 post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere2 erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia 3 dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis 4 nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo 5 neque enim fratres eius credebant in eum 6 dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum 7 non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt 8 vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est 9 haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea 10 ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto 11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille 12 et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas 13 nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum 14 iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat 15 et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit 16 respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me 17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar 18 qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est 19 nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem 20 quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere 21 respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini 22 propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem 23 si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato 24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate 25 dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere 26 et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus 27 sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit 28 clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis 29 ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit 30 quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius 31 de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit 32 audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum 33 dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me 34 quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire 35 dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes 36 quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire 37 in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat 38 qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae 39 hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus 40 ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta 41 alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit 42 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus 43 dissensio itaque facta est in turba propter eum 44 quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus 45 venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum 46 responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo 47 responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis 48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis 49 sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt 50 dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis 51 numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat 52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit 53 et reversi sunt unusquisque in domum suam