Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 7.46     

Jean 7.46
Vulgate


1 post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficereJean 4.3 Jean 7.19 Matthieu 10.23 Jean 5.16-5.18 Matthieu 21.38
2 erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegiaZacharie 14.16-14.19 Deutéronome 16.13-16.16 Exode 23.16-23.17 Nombres 29.12-29.38 1 Rois 8.2
3 dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facisMatthieu 12.46 Jean 7.5 Jean 7.10 Actes 2.14 Luc 8.19
4 nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundoJean 18.20 Luc 6.45 Matthieu 23.5 Matthieu 6.5 Proverbes 18.1-18.2
5 neque enim fratres eius credebant in eumMarc 3.21 Jean 7.3 Jean 7.10 Jean 1.11-1.13 Michée 7.5-7.6
6 dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratumJean 7.8 Jean 2.4 Jean 7.30 Jean 13.1 Jean 17.1
7 non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala suntJean 15.18-15.19 Jean 3.19 Proverbes 9.7-9.8 Galates 4.16 Proverbes 8.36
8 vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum estJean 7.6 Jean 7.30 Jean 8.20 Jean 11.6-11.7 1 Corinthiens 2.15-2.16
9 haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea 10 ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occultoAmos 5.13 Psaumes 40.8 Galates 4.4 Esaïe 42.2-42.3 Jean 7.5
11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est illeJean 11.56
12 et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbasJean 7.40-7.43 Jean 9.16 Jean 7.32 Jean 7.47 Jean 6.14
13 nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum IudaeorumJean 19.38 Jean 9.22 Jean 20.19 Proverbes 29.25 Jean 9.34
14 iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebatLuc 19.47 Jean 7.28 Jean 7.2 Jean 8.2 Jean 18.20
15 et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didiceritLuc 2.47 Matthieu 13.54 Luc 4.22 Jean 7.46 Matthieu 7.28-7.29
16 respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit meJean 14.24 Jean 3.11 Jean 14.10 Jean 17.8 Jean 12.49-12.50
17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquarJean 8.31-8.32 Jean 8.43 Philippiens 3.15-3.16 Psaumes 25.12 Psaumes 119.10
18 qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non estJean 5.41 1 Corinthiens 10.31-10.33 Jean 13.31-13.32 Jean 11.4 Jean 17.4-17.5
19 nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legemJean 1.17 Matthieu 12.14 Jean 7.1 Deutéronome 33.4 Jean 9.28-9.29
20 quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficereJean 10.20 Jean 8.48 Jean 8.52 Marc 3.21-3.22 Matthieu 10.25
21 respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miraminiJean 5.2-5.11 Jean 7.23
22 propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominemLévitique 12.3 Genèse 17.10-17.14 Romains 4.9-4.11 Galates 3.17
23 si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbatoMatthieu 12.5 Matthieu 12.2 Jean 5.14-5.16 Jean 5.8-5.9
24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicateEsaïe 11.3-11.4 Jean 8.15 Deutéronome 1.16-1.17 Proverbes 17.15 Psaumes 58.1-58.2
25 dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficereJean 7.10-7.11
26 et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est ChristusJean 7.48 Philippiens 1.14 Actes 4.13 Psaumes 71.15-71.16 Jean 9.22
27 sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sitMichée 5.2 Jean 6.42 Jean 9.29 Jean 7.41-7.42 Matthieu 13.54-13.57
28 clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitisJean 8.42 Jean 8.26 Jean 8.19 Jean 7.14 Jean 5.43
29 ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misitJean 8.55 Matthieu 11.27 Jean 10.15 Jean 1.18 1 Jean 4.9
30 quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eiusJean 10.39 Jean 8.20 Jean 7.32 Jean 7.6 Jean 8.59
31 de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facitJean 12.42 Matthieu 12.23 Jean 6.2 Actes 8.13 Jean 4.39
32 audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eumLuc 22.52-22.53 Jean 18.3 Actes 5.26 Jean 7.45-7.53 Jean 12.19
33 dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit meJean 13.33 Jean 16.5 Marc 16.19 Jean 13.1 Jean 17.13
34 quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venireJean 8.21-8.24 Luc 13.34-13.35 Luc 13.24-13.25 Jean 14.6 Jean 14.3
35 dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentesJacques 1.1 Esaïe 11.12 Sophonie 3.10 1 Pierre 1.1 Jean 12.20
36 quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venireJean 7.34 Jean 3.9 1 Corinthiens 2.14 Jean 16.17-16.18 Jean 6.52
37 in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibatEsaïe 55.1 Jean 4.10 Psaumes 42.2 Jean 6.35 Esaïe 12.3
38 qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivaeEsaïe 58.11 Jean 4.14 Esaïe 44.3 Esaïe 12.3 Jean 4.10
39 hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatusJoël 2.28 Actes 2.17 Esaïe 32.15 Actes 2.33 Jean 14.16-14.17
40 ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere prophetaJean 1.21 Matthieu 21.11 Jean 6.14
41 alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venitJean 1.46 Jean 7.52 Jean 4.25 Jean 6.69 Jean 1.49
42 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit ChristusMichée 5.2 Matthieu 2.5 Luc 2.11 Luc 2.4 Matthieu 1.1
43 dissensio itaque facta est in turba propter eumJean 9.16 Jean 10.19 Jean 7.12 Actes 14.4 Actes 23.7-23.10
44 quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manusJean 7.30 Actes 23.11 Jean 8.20 Actes 27.23-27.25 Jean 18.5-18.6
45 venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eumJean 7.32 Actes 5.21-5.27
46 responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homoLuc 4.22 Matthieu 7.28-7.29 Jean 7.26
47 responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estisJean 7.12 Matthieu 27.63 2 Rois 18.29 2 Chroniques 32.15 Jean 9.27-9.34
48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex PharisaeisJean 12.42 Jean 7.26 1 Corinthiens 1.20 1 Corinthiens 2.8 Actes 6.7
49 sed turba haec quae non novit legem maledicti suntJacques 3.13-3.18 Esaïe 28.14 1 Corinthiens 1.20-1.21 Jean 9.34 Esaïe 29.14-29.19
50 dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsisJean 19.39 Jean 3.1-3.2
51 numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciatProverbes 18.13 Deutéronome 1.17 Deutéronome 17.6 Deutéronome 19.15-19.19 Deutéronome 17.8-17.11
52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgitJean 7.41 Jean 1.46 1 Rois 22.24 Genèse 19.9 Proverbes 9.7-9.8
53 et reversi sunt unusquisque in domum suamJob 5.12-5.13 Psaumes 33.10 Psaumes 76.5 Psaumes 76.10

Cette Bible est dans le domaine public.