Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 31.1     

Genèse 31.1
Vulgate


1 postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus
2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius
3 maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum
4 misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges
5 dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum
6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro
7 sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
8 si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt
9 tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi
10 postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum
11 dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum
12 qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban
13 ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae
14 responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri
15 nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum
16 sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac
17 surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit
18 tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan
19 eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui
20 noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
21 cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad

Jacob poursuivi par Laban

22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob
23 qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad
24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob
25 iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
26 et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio
27 cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
28 non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc
29 valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius
30 esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos
31 respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas
32 quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola
33 ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis
34 illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
35 ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est
36 tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me
37 et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te
38 idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi
39 nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas
40 die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis
41 sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus
42 nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri
43 respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis
44 veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te
45 tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum
46 dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum
47 quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae
48 dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis
49 intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis
50 si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit
51 dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
52 testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans
53 Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac
54 immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi

Cette Bible est dans le domaine public.