Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Lévitique 14.10 Vulgate
1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem 3 qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam 4 praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum 5 et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes 6 alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati 7 quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet 8 cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus 9 et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore10 die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium11 cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii 12 tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus 13 immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est 14 adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis 15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram 16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum 17 quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto 18 et super caput eius 19 rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum 20 et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur 21 quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium 22 duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum 23 offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino 24 qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul 25 immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri 26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram 27 in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum 28 tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto 29 reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum 30 et turturem sive pullum columbae offeret 31 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis 32 hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui 33 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 34 cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus 35 ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea 36 at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram 37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua 38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus 39 reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram 40 iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo 41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo 42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum 43 sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita 44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus 45 quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo 46 qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum 47 et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua 48 quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate 49 et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum 50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas 51 tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies 52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo 53 cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur 54 ista est lex omnis leprae et percussurae 55 leprae vestium et domorum 56 cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis 57 ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit