Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 23.29     

Luc 23.29
Vulgate


1 et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum 2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse 3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis 4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine 5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc 6 Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset 7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus 8 Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri 9 interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat 10 stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum 11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum 12 et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem 13 Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe 14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis 15 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei 16 emendatum ergo illum dimittam 17 necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum 18 exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban 19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem 20 iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum 21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum 22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam 23 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum 24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum 25 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum 26 et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum 27 sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum 28 conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros 29 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt 30 tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos 31 quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet 32 ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur 33 et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris 34 Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes 35 et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus 36 inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi 37 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac 38 erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum 39 unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos 40 respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es 41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit 42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum 43 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso 44 erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam 45 et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium 46 et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit 47 videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat 48 et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur 49 stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes 50 et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus 51 hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat 54 et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat 55 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius 56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum

Cette Bible est dans le domaine public.