Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 27.11     

Matthieu 27.11
Vulgate


1 mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderentMarc 15.1 Luc 22.66 Jean 18.28 Proverbes 4.16-4.18 Actes 4.24-4.28
2 et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidiMatthieu 20.19 Actes 3.13 1 Timothée 6.13 Luc 13.1 Actes 9.2
3 tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus2 Corinthiens 7.10 Jean 13.2 Marc 14.43-14.46 Jean 13.27 Matthieu 26.14-26.16
4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris1 Rois 21.27 Luc 23.41 Exode 12.31 Actes 13.28 Luc 23.47
5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspenditJob 2.9 2 Samuel 17.23 Juges 9.54 Job 7.15 1 Samuel 31.4-31.5
6 principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis estLuc 6.7-6.9 Jean 18.28 Matthieu 23.24 Esaïe 61.8 Deutéronome 23.18
7 consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum 8 propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diemActes 1.19 Matthieu 28.15 Deutéronome 34.6 2 Chroniques 5.9 Juges 1.26
9 tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis IsrahelZacharie 11.12-11.13 Matthieu 26.15 Matthieu 1.22 Lévitique 27.2-27.7 Exode 21.32
10 et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi DominusZacharie 11.13
11 Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicisMatthieu 2.2 Matthieu 26.25 Marc 15.2-15.5 1 Timothée 6.13 Luc 23.2-23.3
12 et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil responditMatthieu 26.63 Esaïe 53.7 Matthieu 27.14 Marc 15.3-15.5 Jean 19.9-19.11
13 tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimoniaMatthieu 26.62 Jean 18.35 Actes 22.24
14 et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementerPsaumes 71.7 Zacharie 3.8 Esaïe 8.18 1 Corinthiens 4.9
15 per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissentJean 18.38-18.40 Actes 24.27 Jean 19.16 Matthieu 26.5 Luc 23.16
16 habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur BarabbasLuc 23.25 Jean 18.40 Marc 15.7 Romains 1.32 Actes 3.14
17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur ChristusJosué 24.15 Jean 19.15 Marc 15.9-15.12 1 Rois 18.21 Matthieu 1.16
18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eumProverbes 27.4 Actes 13.45 Esaïe 26.11 Jacques 4.5 Marc 15.10
19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eumMatthieu 27.24 Jean 19.13 1 Pierre 2.22 Luc 23.47 Nombres 12.6
20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderentMarc 15.11 Luc 23.18-23.20 Actes 19.23-19.29 Jean 18.40 Actes 3.14-3.15
21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban 22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur ChristusJean 19.14-19.15 Marc 14.55 Matthieu 27.17 Esaïe 53.2-53.3 Esaïe 49.7
23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur1 Samuel 19.3-19.15 1 Samuel 20.31-20.33 Actes 22.22-22.23 Matthieu 21.38-21.39 Genèse 37.18-37.19
24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritisMatthieu 27.4 Psaumes 26.6 Deutéronome 21.6-21.8 Matthieu 26.5 Matthieu 27.19
25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostrosActes 5.28 Josué 2.19 Actes 7.52 1 Thessaloniciens 2.15-2.16 Matthieu 21.44
26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigereturJean 19.1 Luc 23.16 Esaïe 53.5 Marc 15.15 Matthieu 20.19
27 tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortemJean 18.28 Jean 18.33 Actes 10.1 Actes 23.35 Jean 19.8-19.9
28 et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt eiMarc 15.17 Luc 23.11 Jean 19.2-19.5
29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex IudaeorumMarc 15.18 Esaïe 53.3 Matthieu 20.19 Jérémie 20.7 Luc 23.36-23.37
30 et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eiusMatthieu 26.67 Marc 15.19 Esaïe 50.6 Esaïe 53.3 Esaïe 53.7
31 et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerentEsaïe 53.7 Jean 19.27 Hébreux 13.12 1 Rois 21.13 Matthieu 21.39
32 exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eiusLuc 23.26 Marc 15.21 Actes 2.10 Actes 6.9 Actes 13.1
33 et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locusMarc 15.22-15.32 Jean 19.17-19.19 Marc 15.34 Jean 19.23-19.24 Luc 23.44
34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit biberePsaumes 69.21 Marc 15.23 Matthieu 27.48 Jean 19.28-19.30
35 postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentesPsaumes 22.18 Luc 23.34 Jean 19.23-19.24 Psaumes 22.16 Jean 20.20
36 et sedentes servabant eumMatthieu 27.54 Marc 15.39 Marc 15.44
37 et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex IudaeorumLuc 23.38 Marc 15.26 Jean 19.19-19.22
38 tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistrisEsaïe 53.12 Marc 15.27 Luc 23.32-23.33 Jean 19.31-19.35 Luc 22.37
39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita suaPsaumes 109.25 Lamentations 1.12 1 Pierre 2.22-2.24 Psaumes 109.2 Psaumes 22.6-22.7
40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruceMatthieu 26.61 Matthieu 4.3 Matthieu 4.6 Matthieu 26.63-26.64 Jean 2.19-2.22
41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentesLuc 22.52 Psaumes 35.26 Luc 18.32 Luc 23.35 Zacharie 11.8
42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus eiJean 1.49 Matthieu 27.37 Jean 12.13 Luc 19.38 Matthieu 2.2
43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sumPsaumes 22.8 Jean 10.36 Psaumes 14.6 Esaïe 36.15 Psaumes 42.10
44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant eiJob 30.7-30.9 Marc 15.32 Matthieu 27.38 Psaumes 35.15 Luc 23.39-23.43
45 a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonamLuc 23.44-23.45 Amos 8.9 Marc 15.25 Marc 15.33-15.34 Apocalypse 9.2
46 et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti mePsaumes 22.1 Hébreux 5.7 Psaumes 71.11 Esaïe 53.10 Lamentations 1.12
47 quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat isteMalachie 4.5 Matthieu 11.14 Marc 15.35-15.36
48 et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei biberePsaumes 69.21 Luc 23.36 Matthieu 27.34 Jean 19.29-19.30
49 ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum 50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritumJean 19.30 Marc 15.37 Luc 23.46 Matthieu 20.28 Jean 10.15
51 et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae suntMarc 15.38 Hébreux 10.19-10.22 Luc 23.45 Matthieu 27.54 Matthieu 28.2
52 et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt1 Corinthiens 15.20 Daniel 12.2 Jean 5.25-5.29 Esaïe 26.19 1 Thessaloniciens 4.14
53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multisApocalypse 11.2 Matthieu 4.5 Apocalypse 22.19 Daniel 9.24 Apocalypse 21.2
54 centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat isteMatthieu 27.36 Marc 15.39 Matthieu 27.43 Matthieu 8.5 Luc 23.47-23.49
55 erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes eiLuc 8.2-8.3 Luc 23.27-23.28 Jean 19.25-19.27 Luc 23.48-23.49
56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum ZebedaeiJean 19.25 Marc 16.9 Matthieu 28.1 Marc 15.47-16.1 Jean 20.18
57 cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat IesuJean 19.38-19.42 Marc 15.42-15.47 Luc 23.50-23.56 1 Samuel 7.17 1 Samuel 1.1
58 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpusLuc 23.52-23.53 Marc 15.44-15.46
59 et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda 60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiitMatthieu 28.2 Matthieu 27.66 Esaïe 53.9 Luc 24.2 Jean 20.1
61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrumMatthieu 28.1 Matthieu 27.56
62 altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad PilatumMarc 15.42 Jean 19.42 Jean 19.14 Matthieu 27.1-27.2 Psaumes 2.1-2.6
63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgamLuc 9.22 Matthieu 16.21 Luc 18.33 Matthieu 20.19 Matthieu 17.23
64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior prioreMatthieu 28.13 Matthieu 12.45
65 ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitisMatthieu 28.11-28.15 Matthieu 27.66 Psaumes 76.10 Proverbes 21.30
66 illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibusDaniel 6.17 Matthieu 28.2 Matthieu 28.11 Matthieu 27.60 2 Timothée 2.19

Cette Bible est dans le domaine public.