Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 27     

Matthieu 27
Vulgate


1 mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent Marc 15.1 Jean 18.28 Luc 22.66 Actes 4.24-4.28 Psaumes 2.2
2 et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi Matthieu 20.19 Actes 3.13 Luc 13.1 1 Timothée 6.13 Luc 3.1
3 tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus 2 Corinthiens 7.10 Matthieu 26.14-26.16 Job 20.15-20.29 Luc 22.2-22.6 Marc 14.10-14.11
4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris Matthieu 27.54 Romains 3.19 1 Jean 3.12 Job 16.2 1 Samuel 15.24
5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit 2 Samuel 17.23 Job 2.9 1 Samuel 31.4-31.5 Luc 1.9 Psaumes 55.23
6 principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est Luc 6.7-6.9 Esaïe 61.8 Jean 18.28 Matthieu 23.24 Deutéronome 23.18
7 consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum 8 propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem Actes 1.19 Matthieu 28.15 Juges 1.26 Josué 4.9 Deutéronome 34.6
9 tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel Zacharie 11.12-11.13 Lévitique 27.2-27.7 Exode 21.32 Matthieu 26.15 Matthieu 1.22
10 et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus Zacharie 11.13
11 Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis Marc 15.2-15.5 1 Timothée 6.13 Luc 23.2-23.3 Matthieu 2.2 Matthieu 26.25
12 et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit Matthieu 26.63 Esaïe 53.7 Jean 19.9-19.11 1 Pierre 2.23 Psaumes 38.13-38.14
13 tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia Matthieu 26.62 Actes 22.24 Jean 18.35
14 et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer 1 Corinthiens 4.9 Psaumes 71.7 Zacharie 3.8 Esaïe 8.18
15 per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent Matthieu 26.5 Luc 23.16 Marc 15.6-15.15 Actes 25.9 Jean 18.38-18.40
16 habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas Romains 1.32 Actes 3.14 Luc 23.18-23.19 Luc 23.25 Jean 18.40
17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus 1 Rois 18.21 Josué 24.15 Jean 19.15 Marc 15.9-15.12 Matthieu 1.16
18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum Proverbes 27.4 Marc 15.10 Psaumes 106.16 Ecclésiaste 4.4 Actes 5.17
19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum Matthieu 27.24 Jean 19.13 1 Pierre 2.22 Luc 23.47 Proverbes 29.1
20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent Marc 15.11 Actes 3.14-3.15 Actes 14.18-14.19 Jean 19.15-19.16 Luc 23.18-23.20
21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban 22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus Jean 19.14-19.15 Esaïe 53.2-53.3 Esaïe 49.7 Job 31.31 Actes 13.38
23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur Matthieu 21.38-21.39 Genèse 37.18-37.19 Actes 23.10 Actes 7.57 1 Samuel 22.14-22.19
24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis Matthieu 27.4 Psaumes 26.6 Matthieu 26.5 Deutéronome 21.6-21.8 Matthieu 27.9
25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros Josué 2.19 Actes 5.28 Actes 7.52 1 Thessaloniciens 2.15-2.16 Ezéchiel 18.14-18.32
26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur Jean 19.1 Luc 23.16 Esaïe 53.5 Matthieu 20.19 Esaïe 50.6
27 tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem Jean 18.28 Jean 18.33 Actes 10.1 Actes 23.35 Actes 27.1
28 et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei Luc 23.11 Marc 15.17 Jean 19.2-19.5
29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum Esaïe 53.3 Matthieu 20.19 Marc 15.18 Hébreux 12.2-12.3 Matthieu 27.37
30 et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius Matthieu 26.67 Marc 15.19 Luc 18.32-18.33 Esaïe 49.7 Michée 5.1
31 et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent Esaïe 53.7 Matthieu 21.39 Matthieu 20.19 Nombres 15.35 1 Rois 21.10
32 exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius Luc 23.26 Marc 15.21 Actes 13.1 Actes 11.20 Actes 2.10
33 et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus Jean 19.17-19.19 Marc 15.34 Marc 15.22-15.32 Jean 19.23-19.24 Luc 23.44
34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere Psaumes 69.21 Marc 15.23 Matthieu 27.48 Jean 19.28-19.30
35 postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes Psaumes 22.18 Luc 23.34 Jean 20.20 Actes 4.10 Jean 20.25
36 et sedentes servabant eum Matthieu 27.54 Marc 15.39 Marc 15.44
37 et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum Marc 15.26 Luc 23.38 Jean 19.19-19.22
38 tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris Esaïe 53.12 Jean 19.31-19.35 Luc 22.37 Jean 19.18 Matthieu 27.44
39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua Psaumes 109.25 Lamentations 1.12 Psaumes 22.6-22.7 Lamentations 2.15-2.17 Psaumes 31.11-31.13
40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce Matthieu 26.61 Matthieu 4.3 Matthieu 4.6 Apocalypse 11.10 Matthieu 26.63-26.64
41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes Luc 23.35 Zacharie 11.8 Esaïe 28.22 Psaumes 22.12-22.13 Job 13.9
42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei Jean 1.49 Matthieu 27.37 Jean 12.13 Jean 12.47 Jean 9.24
43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum Psaumes 22.8 Esaïe 36.15 Psaumes 42.10 Matthieu 27.40 Psaumes 71.11
44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei Psaumes 35.15 Luc 23.39-23.43 Job 30.7-30.9 Marc 15.32 Matthieu 27.38
45 a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam Luc 23.44-23.45 Amos 8.9 Marc 15.25 Marc 15.33-15.34 Apocalypse 8.12
46 et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me Psaumes 22.1 Hébreux 5.7 Psaumes 71.11 Lamentations 1.12 Esaïe 53.10
47 quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste Matthieu 11.14 Malachie 4.5 Marc 15.35-15.36
48 et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere Psaumes 69.21 Matthieu 27.34 Luc 23.36 Jean 19.29-19.30
49 ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum 50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum Jean 19.30 Marc 15.37 Luc 23.46 Esaïe 53.9-53.12 Jean 10.11
51 et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt Marc 15.38 Hébreux 10.19-10.22 Matthieu 27.54 Matthieu 28.2 Hébreux 6.19
52 et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt 1 Corinthiens 15.20 Daniel 12.2 Jean 5.25-5.29 Esaïe 26.19 1 Thessaloniciens 4.14
53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis Apocalypse 11.2 Matthieu 4.5 Apocalypse 21.2 Esaïe 48.2 Apocalypse 22.19
54 centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste Matthieu 27.36 Marc 15.39 Matthieu 27.43 Luc 23.47-23.49 Actes 27.1
55 erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei Luc 8.2-8.3 Luc 23.27-23.28 Luc 23.48-23.49 Jean 19.25-19.27
56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei Jean 19.25 Marc 15.47-16.1 Marc 16.9 Matthieu 28.1 Matthieu 27.61
57 cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu Jean 19.38-19.42 Marc 15.42-15.47 Luc 23.50-23.56 1 Samuel 7.17 1 Samuel 1.1
58 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus Marc 15.44-15.46 Luc 23.52-23.53
59 et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda 60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit Matthieu 28.2 Matthieu 27.66 Esaïe 53.9 Marc 16.3-16.4 Luc 24.2
61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum Matthieu 27.56 Matthieu 28.1
62 altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum Marc 15.42 Jean 19.42 Jean 19.14 Jean 19.31 Luc 23.54-23.56
63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam Matthieu 16.21 Luc 9.22 Matthieu 20.19 Matthieu 17.23 Marc 10.34
64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore Matthieu 28.13 Matthieu 12.45
65 ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis Matthieu 27.66 Matthieu 28.11-28.15 Psaumes 76.10 Proverbes 21.30
66 illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus Daniel 6.17 Matthieu 27.60 2 Timothée 2.19 Matthieu 28.2 Matthieu 28.11

Cette Bible est dans le domaine public.