Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 6.15     

Marc 6.15
Vulgate


1 et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli suiMatthieu 13.54-13.58 Luc 4.16-4.30 Matthieu 2.23 Matthieu 13.4
2 et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiunturMatthieu 4.23 Matthieu 7.28 Jean 7.15 Luc 4.15 Actes 4.13-4.14
3 nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illoMatthieu 11.6 Matthieu 12.46 Jean 6.42 Marc 15.40 Galates 1.19
4 et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo suaJean 4.44 Luc 4.24 Jérémie 11.21 Matthieu 13.57 Jérémie 12.6
5 et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavitMarc 9.23 Marc 5.23 Genèse 19.22 Matthieu 13.58 Hébreux 4.2
6 et mirabatur propter incredulitatem eorumLuc 13.22 Matthieu 9.35 Matthieu 8.10 Luc 4.44 Esaïe 59.16
7 et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorumLuc 10.17-10.20 Marc 3.13-3.14 Luc 9.1-9.6 Luc 10.1 Marc 16.17
8 et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aesMatthieu 10.9-10.10 Luc 10.4 Luc 9.3 Luc 22.35
9 sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicisActes 12.8 Ephésiens 6.15
10 et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis indeMatthieu 10.11-10.13 Actes 17.5-17.7 Luc 9.4 Actes 16.15 Luc 10.7-10.8
11 et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illisActes 18.6 Néhémie 5.13 Actes 13.50-13.51 Luc 9.5 Luc 10.10-10.15
12 et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerentMatthieu 4.17 Luc 24.47 Luc 13.3 Matthieu 3.8 Actes 11.18
13 et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabantJacques 5.14-5.15 Luc 10.17 Marc 6.7
14 et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illoLuc 9.7-9.9 Marc 6.14-6.29 1 Thessaloniciens 1.8 Matthieu 9.31 2 Chroniques 26.15
15 alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetisMatthieu 21.11 Marc 8.28 Matthieu 16.14 Malachie 4.5 Matthieu 17.10-17.11
16 quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexitMatthieu 14.2 Luc 9.9 Matthieu 27.4 Genèse 40.10-40.11 Apocalypse 11.10-11.13
17 ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eamLuc 3.19-3.20 Matthieu 11.2 Matthieu 4.12 Matthieu 14.3-14.12 Luc 3.1
18 dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tuiLévitique 20.21 Lévitique 18.16 1 Rois 22.14 Actes 20.26-20.27 Actes 24.24-24.26
19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poteratGenèse 39.17-39.20 1 Rois 21.20 Ephésiens 4.26-4.27 Ecclésiaste 7.9
20 Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebatMatthieu 21.26 Matthieu 14.5 Marc 4.16 2 Rois 6.21 Ezéchiel 33.32
21 et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis GalilaeaeEsther 2.18 Genèse 40.20 Proverbes 31.4-31.5 Luc 3.1 Actes 12.2-12.4
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibiMatthieu 14.6 Esaïe 3.16-3.26 Daniel 5.2 Esther 1.10-1.12
23 et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni meiEsther 7.2 Esther 5.3 Esther 5.6 2 Rois 6.31 Matthieu 14.7
24 quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis BaptistaeMatthieu 14.8 Proverbes 27.3-27.4 Psaumes 27.2 Genèse 27.8-27.11 2 Chroniques 22.3-22.4
25 cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis BaptistaeRomains 3.15 Nombres 7.13 Proverbes 1.16 Nombres 7.19-7.89
26 et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristareMatthieu 14.9 Matthieu 27.24-27.25 Matthieu 27.3-27.5
27 sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcereMatthieu 14.10-14.11
28 et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae 29 quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumentoMatthieu 27.57-27.60 1 Rois 13.29-13.30 Matthieu 14.12 Actes 8.2 2 Chroniques 24.16
30 et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerantLuc 9.10 Luc 24.10 Luc 22.14 Matthieu 10.2 Marc 6.7-6.13
31 et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebantMarc 3.20 Marc 1.45 Marc 3.7 Matthieu 14.13 Jean 6.1
32 et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsumMarc 3.9 Marc 4.36 Luc 9.10-9.17 Matthieu 14.13-14.21 Jean 6.5-6.13
33 et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eosMarc 6.54-6.55 Jacques 1.19 Jean 6.2 Matthieu 15.29-15.31
34 et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multaMatthieu 9.36 2 Chroniques 18.16 1 Rois 22.17 Nombres 27.17 Zacharie 10.2
35 et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivitMatthieu 14.15-14.21 Luc 9.12-9.17 Jean 6.5-6.15
36 dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducentMatthieu 15.23 Matthieu 16.22 Marc 3.21 Marc 5.31
37 et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare2 Rois 4.42-4.44 Nombres 11.13 Matthieu 15.32-15.33 2 Rois 7.2 Nombres 11.21-11.23
38 et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos piscesMatthieu 15.34 Marc 8.5 Luc 9.13 Matthieu 14.17-14.18 Jean 6.9
39 et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum1 Corinthiens 14.33 1 Rois 10.5 Esther 1.5-1.6 1 Corinthiens 14.40 Matthieu 15.35
40 et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenosLuc 9.14-9.15
41 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibusMatthieu 14.19 1 Samuel 9.13 Luc 24.30 Jean 17.1 Marc 14.22
42 et manducaverunt omnes et saturati suntMatthieu 14.20-14.21 Deutéronome 8.3 Matthieu 15.37-15.38 Luc 9.17 Marc 8.8-8.9
43 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibusMarc 8.19-8.20
44 erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum 45 et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populumJean 6.15-6.21 Marc 8.22 Matthieu 14.22-14.33 Marc 6.32 Matthieu 11.21
46 et cum dimisisset eos abiit in montem orareMarc 1.35 Matthieu 6.6 Matthieu 14.23 Luc 6.12 1 Pierre 2.21
47 et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terraJean 6.16-6.17 Matthieu 14.23
48 et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eosLuc 12.38 Luc 24.28 Job 9.8 Psaumes 104.3 Psaumes 93.4
49 at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaveruntLuc 24.37 Matthieu 14.25-14.26 Job 9.8 Job 4.14-4.16
50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timereMatthieu 14.27 Esaïe 43.2 Luc 24.38-24.41 Jean 20.19-20.20 Jean 6.19-6.20
51 et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebantMarc 4.39 Marc 7.37 Luc 8.24-8.25 Marc 1.27 Psaumes 93.3-93.4
52 non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatumMarc 8.17-8.21 Marc 3.5 Marc 16.14 Marc 7.18 Esaïe 63.17
53 et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicueruntJean 6.24-6.25 Matthieu 14.34-14.36 Luc 5.1
54 cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eumPhilippiens 3.10 Psaumes 9.10
55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esseMatthieu 4.24 Marc 2.1-2.3 Marc 3.7-3.11
56 et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebantMatthieu 9.20 Nombres 15.38-15.39 Marc 3.10 Actes 5.15 Luc 6.19

Cette Bible est dans le domaine public.