Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 9     

Luc 9
Vulgate


1 convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent Actes 4.30 Marc 6.7-6.13 Actes 3.16 Luc 10.19 Marc 3.13-3.19
2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos Matthieu 10.7-10.8 Luc 10.9 Luc 10.1 Luc 9.11 Matthieu 3.2
3 et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis Luc 22.35 Luc 10.4-10.12 2 Timothée 2.4 Psaumes 37.3 Matthieu 10.9-10.14
4 et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis Luc 10.5-10.8 Matthieu 10.11 Marc 6.10 Actes 16.15
5 et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos Actes 13.51 Actes 18.6 Néhémie 5.13 Matthieu 10.14-10.15 Luc 10.10-10.12
6 egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique Marc 6.12-6.13 Actes 5.15 Marc 16.20 Luc 9.1-9.2 Actes 4.30
7 audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur Marc 6.14-6.28 Matthieu 14.1-14.12 Luc 3.1 Esaïe 22.5 Job 18.11-18.12
8 a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit Luc 9.19 Jean 1.21 Matthieu 17.10 Marc 6.15 Marc 8.28
9 et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum Luc 23.8 Luc 13.31-13.32
10 et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida Matthieu 11.21 Luc 10.17 Jean 6.5-6.13 Jean 1.44 Zacharie 1.10
11 quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat Luc 8.10 Matthieu 21.31 Luc 8.1 Esaïe 61.1 Hébreux 4.16
12 dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus Matthieu 15.23 Jean 6.1 Osée 13.5 Ezéchiel 34.25 Matthieu 14.15-14.21
13 ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas 2 Rois 4.42-4.43 Nombres 11.21-11.23 Jean 6.5-6.9 Proverbes 11.24-11.25 Marc 6.37-6.38
14 erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos 1 Corinthiens 14.40 Marc 8.6 Marc 6.39-6.40
15 et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes 16 acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas Marc 7.34 Matthieu 14.19 Luc 24.30 Psaumes 121.1-121.2 Jean 6.23
17 et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim 2 Rois 4.44 Proverbes 13.25 Matthieu 16.9-16.10 Marc 8.8-8.9 Jean 6.11-6.13
18 et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae Luc 11.1 Matthieu 16.13-16.16 Luc 22.39-22.41 Matthieu 26.36 Marc 8.27-8.30
19 at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit Luc 9.7-9.8 Marc 6.15 Jean 1.21 Matthieu 14.2 Jean 9.17
20 dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei Jean 1.49 Jean 11.27 Matthieu 26.63 Actes 8.36 Luc 22.67
21 at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc Matthieu 16.20 Matthieu 17.9 Marc 8.30-8.31
22 dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere Luc 24.7 Matthieu 16.21-16.28 Genèse 3.15 Marc 10.33-10.34 Esaïe 53.1-53.12
23 dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me Matthieu 10.38-10.39 Marc 8.34-8.38 Luc 14.26-14.27 Tite 2.12 Colossiens 3.5
24 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam Luc 17.33 Hébreux 11.35 Apocalypse 2.10 Jean 12.25 Actes 20.23-20.24
25 quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat Luc 12.19-12.21 Matthieu 16.26 Psaumes 49.6-49.8 Matthieu 13.48 Luc 16.24-16.25
26 nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum Matthieu 10.32-10.33 2 Timothée 2.12 Romains 1.16 Matthieu 25.31 Luc 12.8-12.9
27 dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei Matthieu 16.28 Hébreux 2.9 Jean 21.22-21.23 Jean 8.51-8.52 Marc 14.25
28 factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret Psaumes 109.4 Luc 6.12 Marc 9.2-9.13 Marc 1.35 Matthieu 26.37-26.39
29 et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens Marc 9.2-9.3 Marc 16.12 2 Pierre 1.16-1.18 Exode 34.29-34.35 Matthieu 17.2
30 et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias Hébreux 3.3-3.6 Marc 9.4-9.6 Luc 24.44 Luc 1.17 Luc 24.27
31 visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem 2 Pierre 1.15 1 Corinthiens 1.23-1.24 Jean 1.29 Luc 9.22 1 Pierre 1.11-1.12
32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo Jean 1.14 Daniel 8.18 Exode 33.18-33.23 Matthieu 26.40-26.43 Luc 22.45-22.46
33 et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret Marc 9.5-9.6 Psaumes 73.28 Marc 10.38 Jean 14.8 Psaumes 27.4
34 haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem Marc 9.7-9.8 Apocalypse 1.17 Esaïe 19.1 Daniel 10.8 Juges 6.22
35 et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite Matthieu 3.17 Esaïe 42.1 Luc 3.22 Hébreux 3.15 Deutéronome 18.18-18.19
36 et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant Matthieu 17.9 Marc 9.9-9.10 Marc 9.6 Ecclésiaste 3.7
37 factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa Matthieu 17.14-17.20 Marc 9.14-9.29
38 et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi Luc 7.12 Zacharie 12.10 Luc 8.41-8.42 Genèse 44.20 Jean 4.47
39 et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum Luc 4.35 1 Pierre 5.8 Marc 5.4-5.5 Jean 8.44 Luc 8.29
40 et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt Luc 9.1 Matthieu 17.20 Actes 19.13-19.16 2 Rois 4.31 Luc 10.17-10.19
41 respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum Jean 14.9 Jean 20.27 Deutéronome 32.5 Actes 2.40 Matthieu 3.7
42 et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit Luc 7.15 Marc 9.20 2 Rois 4.36 Actes 9.41 1 Rois 17.23
43 et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius Luc 8.25 Luc 5.26 2 Pierre 1.16 Actes 3.10-3.13 Matthieu 17.22
44 stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum Luc 9.22 Luc 2.19 Hébreux 2.1 Matthieu 16.21 Luc 2.51
45 at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo Luc 18.34 Marc 9.32 Jean 16.17-16.18 Jean 12.16 Luc 2.50
46 intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset Matthieu 18.1-18.5 Marc 9.33-9.37 Matthieu 20.20-20.22 3 Jean 1.9 Luc 22.24-22.27
47 at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se Jean 16.30 Matthieu 18.2-18.4 Luc 5.22 Matthieu 9.4 Luc 7.39-7.40
48 et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est Luc 10.16 Luc 22.26 Luc 14.11 1 Pierre 5.6 Matthieu 10.40-10.42
49 respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum Marc 9.38-9.40 Nombres 11.27-11.29 3 Jean 1.9-1.10 Actes 4.18-4.19 Marc 10.13-10.14
50 et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est Luc 11.23 Matthieu 12.30 Philippiens 1.15-1.18 Proverbes 3.5-3.6 Josué 9.14
51 factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem Marc 16.19 Luc 13.22 Luc 18.31 Luc 17.11 Luc 19.28
52 et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi Matthieu 10.5 Luc 10.33 Luc 17.16 Luc 10.1 Luc 7.27
53 et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem Jean 4.9 Luc 9.48 Jean 4.40-4.42
54 cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos Jacques 1.19-1.20 Jacques 3.14-3.18 2 Rois 1.10-1.14 Actes 4.29-4.30 2 Rois 10.16
55 et conversus increpavit illos Job 35.2-35.4 Matthieu 16.23 Matthieu 26.51 1 Samuel 26.8-26.11 Nombres 20.10-20.12
56 et abierunt in aliud castellum Matthieu 20.28 Romains 12.21 Jean 3.17 Jean 10.10 Matthieu 18.10
57 factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris Matthieu 8.19-8.22 Exode 19.8 Luc 9.51 Luc 9.57-9.60 Jean 13.37
58 et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet Jacques 2.5 Luc 14.26-14.33 Matthieu 8.20 2 Corinthiens 8.9 Luc 18.22-18.23
59 ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum Matthieu 6.33 Aggée 1.2 Matthieu 8.21-8.22 1 Rois 19.20 Matthieu 4.19-4.22
60 dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei 2 Timothée 2.3-2.4 Jean 21.15-21.17 1 Timothée 5.6 Ephésiens 2.1 Ephésiens 2.5
61 et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt 1 Rois 19.20 Luc 14.18-14.20 Luc 14.26 Deutéronome 33.9 Ecclésiaste 9.10
62 ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei Hébreux 10.38 Philippiens 3.13 2 Pierre 2.20-2.22 Luc 17.31-17.32 Psaumes 78.8-78.9

Cette Bible est dans le domaine public.