Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 12.47     

Luc 12.47
Vulgate


1 multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisisJacques 3.17 1 Pierre 2.1 1 Corinthiens 5.7-5.8 Luc 5.1 Luc 6.17
2 nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciaturLuc 8.17 Marc 4.22 Ecclésiaste 12.14 Apocalypse 20.11-20.12 2 Corinthiens 5.10
3 quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectisMatthieu 10.27 Matthieu 12.36 Jude 1.14-1.15 Ecclésiaste 10.12-10.13 Job 24.14-24.15
4 dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant1 Pierre 3.14 Jérémie 1.8 Apocalypse 2.10 Daniel 3.16-3.17 Jérémie 26.14-26.15
5 ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete2 Pierre 2.4 Matthieu 10.28 Psaumes 9.17 1 Thessaloniciens 4.6 Apocalypse 20.14
6 nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram DeoMatthieu 10.29 Psaumes 50.10-50.11 Luc 12.24 Luc 12.27 Psaumes 147.9
7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estisMatthieu 6.26 1 Samuel 14.45 Psaumes 8.6 Luc 21.18 2 Samuel 14.11
8 dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis DeiMatthieu 10.32-10.33 Romains 10.9-10.10 1 Jean 2.23 Luc 15.10 Apocalypse 3.4-3.5
9 qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei2 Timothée 2.12 Marc 8.38 1 Jean 2.23 Matthieu 10.33 Matthieu 25.12
10 et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remitteturMatthieu 12.31-12.32 1 Jean 5.16 1 Timothée 1.13 Luc 23.34 Hébreux 6.4-6.8
11 cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatisMatthieu 10.17-10.20 Actes 4.5-4.7 Matthieu 23.34 Actes 5.27-5.32 Marc 13.9-13.11
12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicereMatthieu 10.20 Luc 21.15 Actes 4.8 Actes 26.1-26.32 Actes 6.10
13 ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem1 Timothée 6.5 Actes 8.18-8.19 Luc 6.45 Ezéchiel 33.31 Psaumes 17.14
14 at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vosRomains 2.1 Romains 2.3 Romains 9.20 Exode 2.14 Michée 6.8
15 dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidetHébreux 13.5 1 Timothée 6.6-6.10 Proverbes 16.16 Proverbes 15.16 Psaumes 119.36-119.37
16 dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulitJob 12.6 Matthieu 5.45 Osée 2.8 Genèse 41.47-41.49 Psaumes 73.3
17 et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meosLuc 12.33 Luc 19.17 Romains 12.13 Luc 16.9 Actes 2.37
18 et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona meaPsaumes 17.14 Jacques 4.15 Luc 18.6 Luc 12.21 Luc 18.4
19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare1 Corinthiens 15.32 Ecclésiaste 11.9 Jacques 4.13-4.15 Proverbes 27.1 Psaumes 52.5-52.7
20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius eruntJérémie 17.11 Psaumes 39.6 Job 27.8 Luc 11.40 Jacques 4.14
21 sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum divesLuc 12.33 Osée 10.1 Matthieu 6.19-6.20 Jacques 2.5 1 Timothée 6.18-6.19
22 dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiaminiPhilippiens 4.6 Hébreux 13.5 Matthieu 6.25-6.34 Luc 12.29 1 Corinthiens 7.32
23 anima plus est quam esca et corpus quam vestimentumJob 2.4 Job 1.12 Job 2.6 Proverbes 13.8 Genèse 19.17
24 considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illisJob 38.41 Psaumes 147.9 Matthieu 10.31 Luc 12.7 Psaumes 145.15-145.16
25 quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unumMatthieu 5.36 Luc 19.3 Matthieu 6.27
26 si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estisPsaumes 39.6 Ecclésiaste 7.13 1 Pierre 5.7 Luc 12.29
27 considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis1 Rois 10.1-10.13 Jacques 1.10-1.11 Luc 12.24 Matthieu 6.28-6.30 2 Chroniques 9.1-9.12
28 si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fideiMatthieu 14.31 Matthieu 17.20 Matthieu 16.8 1 Pierre 1.24 Matthieu 17.17
29 et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolliLuc 22.35 Matthieu 6.31 Luc 12.22 Luc 10.7-10.8
30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetisMatthieu 6.8 Matthieu 6.32 1 Pierre 4.2-4.4 Luc 12.32 Ephésiens 4.17
31 verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis1 Timothée 4.8 1 Rois 3.11-3.13 Matthieu 6.33 Psaumes 34.9 Psaumes 84.11
32 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnumEsaïe 40.11 Hébreux 12.28 Philippiens 2.13 Ephésiens 1.5-1.9 Matthieu 25.34
33 vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpitMatthieu 19.21 Actes 4.34-4.35 Luc 18.22 Matthieu 6.19-6.21 Actes 2.45
34 ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum eritMatthieu 6.21 Colossiens 3.1-3.3 Philippiens 3.20
35 sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes1 Pierre 1.13 Matthieu 25.4-25.10 Ephésiens 6.14 Matthieu 25.1 Matthieu 5.16
36 et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant eiApocalypse 3.20 Jacques 5.7-5.8 Jude 1.20-1.21 Matthieu 22.1-22.14 Lamentations 3.25-3.26
37 beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illisMatthieu 24.42 Apocalypse 14.13 Jean 13.4-13.5 Apocalypse 7.17 1 Corinthiens 2.9
38 et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illiMatthieu 25.6 1 Thessaloniciens 5.4-5.5
39 hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam2 Pierre 3.10 Matthieu 24.43-24.44 Apocalypse 3.3 Apocalypse 16.15 Matthieu 6.19
40 et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venitLuc 21.34-21.36 Romains 13.11 Matthieu 25.13 Matthieu 24.42 Marc 13.33-13.36
41 ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnesMarc 13.37 1 Pierre 5.8 Marc 14.37 1 Pierre 4.7
42 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuramMatthieu 24.45-24.46 Luc 19.15-19.19 Matthieu 13.52 Matthieu 20.8 Luc 16.1-16.31
43 beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem 44 vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illumLuc 22.29-22.30 Daniel 12.2-12.3 Luc 19.17-19.19 Matthieu 24.47 Apocalypse 3.18
45 quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriariMatthieu 24.48-24.50 Apocalypse 18.7-18.8 Ezéchiel 12.22 Apocalypse 18.24 Apocalypse 13.7-13.10
46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponetLuc 12.40 Matthieu 24.51 Luc 12.19-12.20 Matthieu 7.22-7.23 Psaumes 37.9
47 ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multasJacques 4.17 Jean 9.41 Jean 15.22-15.24 Deutéronome 25.2-25.3 Actes 17.30
48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eoLévitique 5.17 Jacques 3.1 Luc 16.10-16.12 Matthieu 25.14-25.29 1 Timothée 1.13
49 ignem veni mittere in terram et quid volo si accendaturMalachie 4.1 Joël 2.30-2.31 Malachie 3.2-3.3 Matthieu 3.10-3.12 Esaïe 11.4
50 baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiaturJean 19.30 Jean 10.39-10.41 Matthieu 20.17-20.22 Jean 4.34 Psaumes 40.8
51 putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationemMatthieu 10.34-10.36 Zacharie 11.14 Zacharie 11.7-11.8 Zacharie 11.10-11.11 Luc 12.49
52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tresActes 14.1-14.4 Actes 28.24 Psaumes 41.9 Jean 7.41-7.43 Jean 9.16
53 dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suamMichée 7.6 Zacharie 13.2-13.6 Matthieu 24.10 Matthieu 10.21-10.22
54 dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit1 Rois 18.44-18.45 Matthieu 16.2-16.4
55 et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fitMatthieu 20.12 Job 37.17
56 hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatisMatthieu 16.3 Matthieu 24.32-24.33 Luc 19.42-19.44 1 Chroniques 12.32 Aggée 2.7
57 quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum estMatthieu 21.32 Actes 2.40 1 Corinthiens 11.14 Matthieu 21.21 Matthieu 15.10-15.14
58 cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carceremMatthieu 18.30 Matthieu 5.23-5.26 Proverbes 25.8-25.9 Luc 14.31-14.32 Psaumes 32.6
59 dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddasMarc 12.42 Matthieu 18.34 Luc 16.26 Matthieu 25.41 Matthieu 25.46

Cette Bible est dans le domaine public.