Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Matthieu 26.39 Vulgate
Mort et résurrection de Jésus
Complot contre Jésus
Voir Matthieu 26.1 en vidéo
1 et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis 2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur 3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas 4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent 5 dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
Une femme verse du parfum sur Jésus
6 cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi 7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis 8 videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec 9 potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus 10 sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me 11 nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis 12 mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit 13 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius 14 tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum 15 et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos 16 et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
Institution de la cène
17 prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha 18 at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis 19 et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha 20 vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis 21 et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est 22 et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine 23 at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet 24 Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille 25 respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti
Voir Matthieu 26.26 en vidéo
26 cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum 27 et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes 28 hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum 29 dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei 30 et hymno dicto exierunt in montem Oliveti 31 tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis 32 postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam 33 respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor 34 ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis 35 ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
Arrestation de Jésus
36 tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem 37 et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse 38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum 39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu 40 et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum 41 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma 42 iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua 43 et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati 44 et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens 45 tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum 46 surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
Voir Matthieu 26.47 en vidéo
47 adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi 48 qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum 49 et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum 50 dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum 51 et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius 52 tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt 53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum 54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri 55 in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis 56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
Jésus devant le conseil juif
57 at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant 58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem 59 principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent 60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes 61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud 62 et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur 63 Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei 64 dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli 65 tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam 66 quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis 67 tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt 68 dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit 69 Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras 70 at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis 71 exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno 72 et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem 73 et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit 74 tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit 75 et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare