Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 26     

Matthieu 26
Vulgate


1 et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis Matthieu 19.1 Matthieu 7.28
2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur Luc 22.1-22.2 Marc 14.1-14.2 Jean 11.55 Matthieu 20.18-20.19 Matthieu 27.4
3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas Jean 11.47-11.53 Jean 18.24 Marc 14.54 Matthieu 26.57-26.58 Jean 18.13-18.15
4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent Matthieu 23.33 Matthieu 12.14 Psaumes 2.2 Actes 13.10 Genèse 3.1
5 dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo Matthieu 27.24 Esaïe 46.10 Marc 14.2 Jean 18.28 Proverbes 19.21
6 cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi Matthieu 21.17 Marc 14.3-14.9 Jean 12.1-12.8 Luc 7.37-7.39 Jean 11.1-11.2
7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis Esaïe 57.9 Ecclésiaste 10.1 Luc 7.37-7.38 Luc 7.46 Cantique 1.3
8 videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec 1 Samuel 17.28-17.29 Marc 14.4 Exode 5.17 Amos 8.5 Ecclésiaste 4.4
9 potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus 2 Rois 5.20 Josué 7.20-7.21 1 Samuel 15.21 2 Pierre 2.15 1 Samuel 15.9
10 sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me Tite 3.14 Tite 3.8 Galates 1.7 2 Corinthiens 9.8 Marc 14.6
11 nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis Deutéronome 15.11 Marc 14.7 Jean 16.28 Jean 12.8 Matthieu 18.20
12 mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit Marc 16.1 Marc 14.8 Luc 23.56-24.1 2 Chroniques 16.14 Jean 12.7
13 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius Marc 14.9 Matthieu 24.14 Esaïe 52.9 Psaumes 98.2-98.3 Psaumes 112.6
14 tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum Matthieu 10.4 Luc 22.3-22.6 Jean 13.2 Jean 13.30 Matthieu 26.47
15 et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos Zacharie 11.12-11.13 Exode 21.32 Juges 17.10 Matthieu 27.3-27.5 2 Pierre 2.3
16 et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet Luc 22.6 Marc 14.11
17 prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha Exode 12.18-12.20 Exode 12.6 Exode 13.6-13.8 Matthieu 17.24-17.25 Matthieu 3.15
18 at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis Jean 7.6 Jean 13.1 Jean 7.30 Jean 17.1 Jean 7.8
19 et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha Matthieu 21.6 Jean 2.5 Exode 12.4-12.8 Jean 15.14 2 Chroniques 35.10-35.11
20 vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis Marc 14.17-14.21 Jean 13.21 Luc 22.14-22.16 Exode 12.11 Cantique 1.12
21 et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est Jean 13.21 Jean 6.70-6.71 Hébreux 4.13 Matthieu 26.14-26.16 Psaumes 55.12-55.14
22 et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine Luc 22.23 Jean 13.22-13.25 Jean 21.17 Marc 14.19-14.20
23 at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet Jean 13.18 Psaumes 41.9 Jean 13.26-13.28 Luc 22.21
24 Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille Luc 24.46 Actes 26.22-26.23 Actes 17.2-17.3 Matthieu 26.56 Matthieu 26.54
25 respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti Matthieu 26.64 Matthieu 27.11 Jean 18.37 Luc 22.70 Matthieu 26.49
26 cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum 1 Corinthiens 11.23-11.29 Matthieu 14.19 Luc 24.30 Marc 6.41 1 Corinthiens 10.16-10.17
27 et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes 1 Corinthiens 11.28 Cantique 5.1 Luc 22.20 Cantique 7.9 Psaumes 116.13
28 hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum Matthieu 20.28 Apocalypse 7.14 Exode 24.7-24.8 Apocalypse 7.9 1 Jean 2.2
29 dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei Actes 10.41 Matthieu 13.43 Marc 14.25 Hébreux 12.2 Psaumes 104.15
30 et hymno dicto exierunt in montem Oliveti Matthieu 21.1 Luc 22.39 Jean 18.1-18.4 Luc 21.37 Colossiens 3.16-3.17
31 tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis Zacharie 13.7 Jean 16.32 Marc 14.27-14.28 Matthieu 11.6 Ezéchiel 34.5-34.6
32 postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam Matthieu 28.16 Matthieu 28.10 Luc 18.33-18.34 Marc 16.7 Matthieu 27.63-27.64
33 respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor Luc 22.33 Proverbes 20.6 Psaumes 17.5 Philippiens 2.3 Proverbes 28.25-28.26
34 ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis Jean 13.38 Luc 22.34 Matthieu 26.75 Marc 14.30-14.31
35 ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt Jean 13.37 1 Pierre 1.17 Matthieu 20.22-20.24 Exode 19.8 Proverbes 28.14
36 tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem Matthieu 26.39 Luc 22.39-22.46 Matthieu 26.42 Psaumes 22.1-22.2 Psaumes 69.13-69.15
37 et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse Matthieu 4.21 Matthieu 17.1 Marc 5.37 Marc 14.33-14.34 Matthieu 4.18
38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum Jean 12.27 1 Pierre 3.18 Esaïe 53.3 1 Pierre 2.24 2 Corinthiens 5.21
39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu Jean 6.38 Matthieu 26.42 Jean 5.30 Philippiens 2.8 Jean 12.27-12.28
40 et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum Matthieu 25.5 Matthieu 26.35 Matthieu 26.43 Marc 14.37 1 Samuel 26.15-26.16
41 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma Matthieu 6.13 1 Corinthiens 16.13 Luc 22.46 1 Corinthiens 9.27 Matthieu 25.13
42 iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua Matthieu 26.39 Marc 14.39-14.40 Hébreux 4.15 Psaumes 22.1-22.2 Psaumes 88.1-88.2
43 et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati Luc 9.32 Proverbes 23.34 Actes 20.9 1 Thessaloniciens 5.6-5.8 Romains 13.1
44 et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens 2 Corinthiens 12.8 Matthieu 6.7 Luc 18.1 Daniel 9.17-9.19
45 tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum Jean 13.1 Jean 17.1 Luc 22.53 Matthieu 26.2 Ecclésiaste 11.9
46 surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit Jean 14.31 Actes 21.13 1 Samuel 17.48 Luc 22.15 Luc 9.51
47 adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi Matthieu 26.55 Actes 1.16 Luc 22.47-22.53 Jean 18.1-18.11 Matthieu 26.14
48 qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum 2 Samuel 3.27 Psaumes 28.3 2 Samuel 20.9-20.10 Marc 14.44 Psaumes 55.20-55.21
49 et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum Matthieu 26.25 Luc 7.45 Marc 14.45-14.46 Marc 15.18 2 Samuel 20.9
50 dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum Matthieu 20.13 Matthieu 22.12 Luc 22.48 Psaumes 55.13-55.14 2 Samuel 16.17
51 et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius Marc 14.47 Jean 18.36 2 Corinthiens 10.4 Luc 9.55 Matthieu 26.35
52 tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt Genèse 9.6 Apocalypse 13.10 Romains 12.19 1 Pierre 3.9 1 Pierre 2.21-2.23
53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum Matthieu 4.11 2 Rois 6.17 Luc 8.30 Daniel 7.10 Matthieu 25.31
54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri Matthieu 26.24 Luc 24.25-24.26 Actes 1.16 Zacharie 13.7 Psaumes 22.1-22.31
55 in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis Jean 8.2 Marc 12.35 Jean 7.28 Luc 21.37-21.38 Marc 14.48-14.50
56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt Matthieu 26.31 Jean 16.32 Matthieu 26.54 Jean 18.15-18.16 Esaïe 44.26
57 at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant Matthieu 26.3 Marc 14.53-14.65 Jean 18.12-18.14 Psaumes 56.5-56.6 Jean 18.19-18.24
58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem Jean 7.32 Jean 18.15-18.16 Jean 18.25 Jean 7.45
59 principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent Deutéronome 19.16-19.21 Matthieu 5.22 Psaumes 27.12 Actes 24.1-24.13 Proverbes 25.18
60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes Deutéronome 19.15 Psaumes 27.12 Psaumes 35.11 Daniel 6.4-6.5 Tite 2.8
61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud Matthieu 27.40 Esaïe 53.3 Esaïe 49.7 Marc 15.29 Actes 6.13-6.14
62 et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur Luc 23.9 Jean 18.19-18.24 Jean 19.9-19.11 Matthieu 27.12-27.14 Marc 14.60
63 Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei Lévitique 5.1 Matthieu 16.16 Matthieu 27.12 Esaïe 53.7 Matthieu 27.14
64 dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli Daniel 7.13 Hébreux 1.3 Matthieu 26.25 Marc 14.62 Psaumes 110.1
65 tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam Jean 10.36 Matthieu 9.3 Jérémie 36.24 Nombres 14.6 2 Rois 18.37-19.3
66 quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis Jean 19.7 Actes 13.27-13.28 Actes 7.52 Jacques 5.6 Lévitique 24.11-24.16
67 tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt Matthieu 27.30 Esaïe 50.6 Jean 18.22 Esaïe 53.3 Esaïe 52.14
68 dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit Marc 14.65 Luc 22.63-22.65 Matthieu 27.28-27.29 Jean 19.14-19.15 Genèse 37.19-37.20
69 Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras Matthieu 26.71 Jean 7.52 Matthieu 26.3 Matthieu 21.11 Luc 22.55-22.62
70 at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis Apocalypse 21.8 1 Corinthiens 10.12 Jérémie 17.9 Matthieu 26.51 Esaïe 57.11
71 exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno Marc 14.68-14.69 Luc 22.58 Jean 18.25-18.27
72 et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem Matthieu 5.34-5.36 Malachie 3.5 Matthieu 26.74 Actes 5.3-5.4 Exode 20.7
73 et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit Juges 12.6 Luc 22.59-22.60 Jean 18.26-18.27 Néhémie 13.24
74 tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit Matthieu 10.28 Actes 23.12-23.14 1 Corinthiens 16.22 Apocalypse 3.19 Juges 21.18
75 et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare Matthieu 26.34 Jean 13.38 Romains 7.18-7.20 Luc 22.61-22.62 Luc 22.31-22.34

Cette Bible est dans le domaine public.