Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 1.43     

Luc 1.43
Vulgate


1 quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerumActes 1.1-1.3 Jean 20.31 2 Pierre 1.16-1.19 1 Timothée 3.16 2 Timothée 4.17
2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonisJean 15.27 Hébreux 2.3 Actes 26.16 Marc 1.1 2 Pierre 1.16
3 visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime TheophileActes 1.1 Actes 26.25 Actes 23.26 Actes 11.4 Actes 24.3
4 ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatemJean 20.31 Actes 18.25 Galates 6.6 2 Pierre 1.15-1.16 Romains 2.18
5 fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth1 Chroniques 24.10 Matthieu 2.1 1 Chroniques 24.19 Néhémie 12.4 Néhémie 12.17
6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querellaGenèse 7.1 Genèse 17.1 Job 1.1 Actes 24.16 1 Thessaloniciens 3.13
7 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suisGenèse 18.11 Hébreux 11.11 Genèse 25.21 1 Samuel 1.2 Juges 13.2-13.3
8 factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum2 Chroniques 8.14 1 Chroniques 24.19 2 Chroniques 31.2 Luc 1.5 2 Chroniques 11.14
9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini1 Chroniques 23.13 Exode 30.7-30.8 2 Chroniques 29.11 1 Samuel 2.28 Hébreux 9.6
10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensiLévitique 16.17 Apocalypse 8.3 Hébreux 9.24 Hébreux 4.14
11 apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensiExode 40.26-40.27 Luc 1.28 Exode 37.25-37.29 Actes 5.19 Apocalypse 8.3-8.4
12 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eumJuges 6.22 Juges 13.22 Luc 2.9-2.10 Job 4.14-4.15 Actes 10.4
13 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius IohannemPsaumes 113.9 Actes 10.31 Luc 1.30 Juges 13.3-13.5 Psaumes 127.3-127.5
14 et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebuntLuc 1.58 Genèse 21.6 Proverbes 15.20 Proverbes 23.24 Proverbes 23.15
15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suaeLuc 7.33 Galates 1.15 Jérémie 1.5 Ephésiens 5.18 Actes 2.4
16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorumEsaïe 40.3-40.5 Luc 1.76 Matthieu 3.1-3.6 Matthieu 21.32 Malachie 3.1
17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectamMalachie 4.5-4.6 Matthieu 11.14 Luc 1.76 Psaumes 78.8 Jean 1.21-1.30
18 et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suisGenèse 17.17 Luc 1.34 Genèse 15.8 Juges 6.36-6.40 Esaïe 38.22
19 et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizareDaniel 8.16 Luc 1.26 Matthieu 18.10 Daniel 9.21-9.23 Hébreux 4.14
20 et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suoEzéchiel 3.26 Ezéchiel 24.27 Tite 1.2 Luc 1.45 Luc 1.62-1.63
21 et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in temploNombres 6.23-6.27
22 egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutusLuc 1.62 Jean 13.24 Actes 12.17 Actes 19.33 Actes 21.40
23 et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam1 Chroniques 9.25 2 Rois 11.5-11.7
24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens 25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter hominesEsaïe 4.1 Hébreux 11.11 1 Samuel 1.6 Genèse 30.22-30.23 Luc 1.13
26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen NazarethMatthieu 2.23 Luc 1.19 Jean 7.41 Jean 1.45-1.46 Luc 2.4
27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis MariaMatthieu 1.18 Esaïe 7.14 Matthieu 1.16 Jérémie 31.22 Matthieu 1.20-1.21
28 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribusJuges 6.12 Luc 1.30 Actes 18.10 Jérémie 1.18-1.19 Luc 11.27-11.28
29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatioActes 10.4 Luc 1.12 Marc 6.49-6.50 Luc 2.19 Luc 1.66
30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud DeumEsaïe 41.14 Luc 1.13 Romains 8.31 Luc 12.32 Esaïe 41.10
31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius IesumEsaïe 7.14 Matthieu 1.21 Luc 2.21 Matthieu 1.25 Galates 4.4
32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eiusEsaïe 9.6-9.7 Marc 5.7 Esaïe 16.5 Psaumes 132.11 Apocalypse 3.7
33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finisDaniel 2.44 Daniel 7.13-7.14 Hébreux 1.8 Daniel 7.27 2 Samuel 7.16
34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognoscoActes 9.6 Juges 13.8-13.12
35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius DeiMatthieu 1.18 Luc 1.27 Matthieu 1.20 Jean 1.49 Luc 1.31-1.32
36 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis 37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbumMatthieu 19.26 Jérémie 32.17 Luc 18.27 Genèse 18.14 Marc 10.27
38 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelusPsaumes 116.16 Romains 4.20-4.21 2 Samuel 7.25-7.29 Psaumes 119.38
39 exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem IudaLuc 1.65 Josué 21.9-21.11 Josué 15.48-15.59 Josué 10.40 Josué 20.7
40 et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth 41 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto ElisabethLuc 1.67 Actes 4.8 Luc 1.44 Actes 2.4 Luc 1.15
42 et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tuiJuges 5.24 Luc 19.38 Luc 1.28 Luc 1.48 Actes 2.26-2.28
43 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad meJean 20.28 1 Samuel 25.41 Psaumes 110.1 Jean 13.5-13.8 Luc 7.7
44 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo 45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a DominoJean 20.29 2 Chroniques 20.20 Jean 11.40 Luc 11.27-11.28 Luc 1.20
46 et ait Maria magnificat anima mea DominumPsaumes 34.2-34.3 1 Samuel 2.1-2.10 Psaumes 35.9 Esaïe 61.10 Psaumes 103.1-103.2
47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo1 Timothée 1.1 Psaumes 35.9 Tite 2.10 1 Timothée 2.3 Esaïe 12.2-12.3
48 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationesPsaumes 138.6 Luc 11.27 Luc 1.28 Malachie 3.12 1 Samuel 1.11
49 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eiusPsaumes 111.9 Psaumes 126.2-126.3 Psaumes 99.3 Esaïe 57.15 Genèse 17.1
50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eumPsaumes 103.17-103.18 Exode 20.6 Malachie 3.16-3.18 Apocalypse 19.5 Psaumes 118.4
51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis suiPsaumes 98.1 Esaïe 52.10 Esaïe 51.9 Esaïe 40.10 Esaïe 63.12
52 deposuit potentes de sede et exaltavit humilesPsaumes 107.40-107.41 Ezéchiel 17.24 Jacques 4.10 Jacques 1.9-1.10 Luc 18.14
53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanesLuc 6.21 Psaumes 107.8-107.9 Matthieu 5.6 Jacques 2.5-2.6 Psaumes 34.10
54 suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiaePsaumes 98.3 Michée 7.20 Esaïe 44.21 Jérémie 31.20 Esaïe 46.3-46.4
55 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saeculaGenèse 17.19 Psaumes 105.6-105.10 Romains 11.28-11.29 Psaumes 132.11-132.17 Genèse 26.4
56 mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam 57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filiumLuc 2.6-2.7 Luc 1.13 Nombres 23.19 Genèse 21.2-21.3
58 et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur eiRomains 12.15 Psaumes 113.9 Luc 1.25 Luc 1.14 Esaïe 66.9-66.10
59 et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius ZacchariamLévitique 12.3 Genèse 17.12 Luc 2.21 Philippiens 3.5 Actes 7.8
60 et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur IohannesLuc 1.13 2 Samuel 12.25 Esaïe 8.3 Matthieu 1.25 Luc 1.63
61 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine 62 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eumLuc 1.22
63 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universiLuc 1.60 Luc 1.13 Esaïe 30.8 Jérémie 17.1 Habakuk 2.2
64 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens DeumLuc 1.20 Exode 4.15-4.16 Ezéchiel 33.22 Daniel 4.34-4.37 Marc 7.32-7.37
65 et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haecLuc 1.39 Luc 7.16 Actes 2.43 Actes 19.17 Actes 5.11
66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illoActes 11.21 Luc 2.19 Luc 2.51 Genèse 39.2 Psaumes 89.21
67 et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicensJoël 2.28 Luc 1.41 Luc 1.15 Nombres 11.25 2 Samuel 23.2
68 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suaeLuc 7.16 Psaumes 106.48 Psaumes 41.13 Psaumes 111.9 1 Rois 1.48
69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui1 Samuel 2.10 Psaumes 18.2 2 Samuel 22.3 Ezéchiel 29.21 1 Samuel 2.1
70 sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eiusActes 3.21-3.24 Romains 1.2 Jérémie 30.10 Jérémie 23.5 Daniel 9.24-9.27
71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nosPsaumes 106.10 Ezéchiel 34.25 Deutéronome 33.29 Ezéchiel 34.28 Esaïe 54.7-54.17
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sanctiMichée 7.20 Psaumes 106.45 Lévitique 26.42 Ezéchiel 16.60 Hébreux 6.13-6.18
73 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrumGenèse 22.16-22.18 Deutéronome 7.12 Hébreux 6.13 Jérémie 11.5 Psaumes 105.9
74 daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illiSophonie 3.15-3.17 2 Timothée 1.7 Esaïe 54.13-54.14 Zacharie 9.8-9.10 Hébreux 9.14
75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostrisEphésiens 4.24 Ephésiens 2.10 Tite 2.11-2.14 Jérémie 32.39-32.40 1 Thessaloniciens 4.1
76 et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eiusMalachie 3.1 Luc 1.32 Marc 1.2-1.3 Actes 16.17 Matthieu 3.3
77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorumActes 10.43 Ephésiens 1.7 Jérémie 31.34 Marc 1.3-1.4 Jean 3.27-3.36
78 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex altoMalachie 4.2 Esaïe 11.1 2 Pierre 1.19 Zacharie 3.8 Colossiens 3.12
79 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacisEsaïe 9.2 Matthieu 4.16 Actes 26.18 Esaïe 42.7 Esaïe 59.8
80 puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad IsrahelLuc 2.40 Luc 2.52 Matthieu 3.1 Jean 1.31 Matthieu 11.7

Cette Bible est dans le domaine public.